Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (418) of 530 > >|
440418M. VITRVVII POLL. mine antennæ. Eſt autem antenna lignum in tranſuerſum mali poſitum, vnde pen-
det velum.
Græci κ{σρ}αίαν dicunt. Artemidor{us} libro primo de interpretatione ſo-
mniorum, videtur ίςοκερ{αι}ὰν appellaſſe.
Valeri{us} Flacc{us} lib. I. argonauticon, &
Lucan{us} libro VIII.
& X. voce Græca ceruchos vocant, quòd cornua habeant.
Ακροκεραία autem ſunt antennarum extremæ partes. A Tertulliano libro tertio
aduerſ{us} Marcionem cornua vocantur, vti antè à Virgilio Aeneid III.
Mali ve-
rò (vtid addam ex Macrobio Saturnaliorum lib.
V.) pars inferior pterna: pars me-
dia trachelon:
pars ſumma carcheſion dicitur. Eadem prorſ{us} ſunt apud Athe-
næum lib.
XI. ex Aſclepiade Myrleano. Galen{us} Commentario de articulis tertio
tradit τ{μ\‘ν} ίςὸν, id eſt malum nauis, maximum atque erectum tignum eſſe, cui
ſummo ſuperpoſitum eſt lignum tranſuerſum, à quo ſuſpenditur velum, id eſt lin-
teum, quod à ventis inflatur, dictum ίςίον.
Funes autem in ſummo malo καρχησίους
nominari:
& in libro de Hippocratis vocabulis ait antennæ ſummitatem τέρθρον
nominari, &
τ{δβ}ν}θ{ρί}ονς rudentes inde in ſummum velum peruenientes.
Et remi circa ſcalmos ſtrophis religati. ] Scalm{us} dicitur in naui,
vbi loris rem{us} alligatur.
Ipſum autem lorum autore Polluce lib. I. cap. IX. voca-
tur ροπώτηρ:
Vitruui{us} ſtroph{as} appellat, Latini teſte Iſidoro lib. XIX. cap. XXIIII.
ſtruppos. A ſcalmo, interſcalmium lib. I. vocauit ſpatium inter ſcalmos.
Extremis progredientibus à centro parmis. ] Scribendum palmis,
vti apud Catullum legitur in Argonaut.
aut palmulis, vti apud Virgil. Aeneid. V.
Appellantur enim palmulæ remi, vt ſcribit, Sext{us} Pompei{us}, ad ſimilitudinem
man{us} humanæ.
Centrum verò hoc loco accipim{us} pro ſcalmo, autoritate Aristote-
lis mechanicon quæstione quarta.
Nam cum ſint remigum tres differentiæ, traden-
te Polluce dicto cap.
IX. Eorum qui in prora nauigant, qui θαλάμιοι dicuntur, ab
Aristoph.
verò {εν} βαΤράχοις, θαλάμακες, Collocatorum in medio, qui ζ{σ\’ν}γιοι no-
minantur, Aristoteli μεσόνεοι, tertiorum qui in puppi existentes θρανῖτ{αγ} vocan-
tur (neque enim ſatis mihi probatur prior Aristophanis enarrator, qui putat remi-
ges eos, qui in inferiore nauis parte ſunt, θαλαμίτας, qui in medio, ζ{συ}γίτας}:
qui
in inferiore, θρανίτας dici) cùm ſint, inquam, tres remigum differentiæ, ipſe ille
Aristoteles demonſtrat remiges eos, qui in media naue ſunt collocati, maximè eam
propellere, ibi enim maximè nauem pelli, vbi maris plurimum ſecatur, plurimum
autem ſecari, vbi plurimum remi à centro, id eſt ſcalmo int{us} eſt, maximam verò
remi partem à ſcalmo in medio nauis int{us} eſſe, cùm ipſa in medio amplior ſit.
Re-
mum vectem, ſcalmum hypomochlion, mare pond{us}, remigem eum, qui vectem
mouet, referre vult.
Tanto autem facili{us} motorem pond{us} mouere: quanto ab hypo-
mochlio distabit magis vectis pars, quam premit, &
antè monuerat quæſtione ter-
tia, &
hac ipſa repetit. Vt iam facile percipiatur, quæ ſit eiuſmodi rerum cauſa.
Remi partes istæ traduntur à Iulio Polluce libro primo onomaſt.
ἐγχ{ει}{ρί}{δι}ον, id eſt
manubrium, ο\’νράκ&
pars media, πτερὰ, ſiue ταςσόι κώωπων vltima pars, qua
veluti in palmam deſinit.
Annotatum legi Cop{as} populos remi fuiſſe inuentores:
ei{us} verò latitudinis Plateenſes.
Pondera cùm ſeruntur à phalangarijs. ] Phalangarij ſunt baiuli, à
phalangis teretib{us} fustib{us}, quib{us} onera pondera\’ feruntur, tranſuehunturue,
qui ſi ſeni ſunt, hexaphori, ſi quaterni, tetraphori appellantur.
Nonio Marcello

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index