Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (429) of 795 > >|
443429PRÆFATIO. bus corporum generibus, ex quibusGeometra calculi ope determinabit
firmitatem corporis datæ materiei, figuræ, &
magnitudinis.
Præterea obſervabam Regulam Univerſalem ab omnibus fuiſſe
quæſitam, poſitamque, quæ proportionem contineret inter Cohæ-
rentiam abſolutam &
reſpectivam, quam in Experimentis Mariot-
tus deprehenderat:
Quoniam vero pauca tantum capta erant Expe-
rimenta, quomodo &
ſcire & convinci poteramus omnia corpora
eodem comparata eſſe modo, ac ea quæ Philoſophus examinaverat?
Idcirco dubitare incepi an non nimis cito Univerſalis Regula ſtabi-
lita fuiſſet;
& quia in Phyſica ſæpiſſime deprehenderam corporum
ſingulares indoles reſpuiſſe nonnullas generales regulas, quas an-
tea Philoſophi poſuerant, hic idem poſſe obtinere ſuſpicabar:

mecum præterea conſiderans corporis ejuſdem tenacitatem &
flexi-
litatem mire variari, aliam eſſe in ligno viridi, aliam in parum ſic-
cato, aliam in prorſus arido;
majorem in hoc corpore, minorem eſſe
in alio, ratus fui hanc doctrinam prius accuratius eſſe enuclean-
dam &
plurimis Tentaminibus illuſtrandam, quam poſſet Regula
Univerſalis ſtabiliri;
nec dubitaſſe poenituit me poſtea, cum ex Ex-
perimentis plurimis didici Regulam Univerſalem Cohærentiæ reſpe-
ctivæ non dari, quia valde differt proportio, quæ inter Abſo.

lutam &
Reſpectivam viget, aliquando eſt illa ad hanc uti 3 ad 1,
aliquando uti 18 ad 1, imo plures proportiones inter memoratas
intermediæ dantur.
Inſuper unanimi conſenſu aſſumtum fuit cor-
porum variæ altitudinis Cohærentiam Reſpectivam eſſe in altitudi-
nis ratione duplicata;
hæc negari nequit, datur enim in nonnullis
corporibus, ſed alia quoque dantur quæ ad eam proxime accedunt,
alia quæ eam reſpuunt:
quam varietatem prævidebam facile, dete-
ctâ corporum mirâ flexilitate &
diverſiſſimâ proportione inter Co-
hærentiam abſolutam &
reſpectivam. Quibus perpenſis ab ovo in-
choare materiam hanc volui, atque in ea diligenter &
accurate in-
ſtituere Experimenta, quæ vera &
inconcuſſa fundamenta forent:
cum autem plurima deſiderentur, &
modo nonnulla hucuſque ce-
perim, Introductionem ad Cohærentiam Solidorum vocavi hanc Diſ-
tertationem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index