Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
441
441 (682)
442
442 (683)
443
443 (684)
444
444 (685)
445
445 (686)
446
446 (687)
447
447 (688)
448
448 (689)
449
449 (690)
450
450 (691)
< >
page |< < (687) of 568 > >|
446687COSMOTHEOROS, LIB. I. petitur ex arboribus materia qua domos naveſque fabrica-
mus.
Et lino veſtes paramus, excogitatis nendi & texen-
di artificiis.
Ex cannabe, ſpartove, fila ac funiculos tor-
quemus;
ex filis vela ac retia conficimus, ex funiculis ru-
dentes &
funes anchorarios. Florum porro odoribus co-
loribuſque oblectamur;
& quamvis ſint etiam qui nares
offendant, &
noxiæ quædam herbæ inveniantur, tamen
in iis ſæpe boni quid deliteſcit;
vel fortaſſe hoc egit na-
tura ut comparatione mali bona magis eminerent:
quod
multis in rebus ſecuta videtur.
Quanta vero ex anima-
libus eſt utilitas?
Oves lanam ad veſtitum præbent, vac-
cæ lac;
utræque carnes ad veſcendum. Aſinis, camelis,
equis, ad portandas ſarcinas utimur.
His etiam ut nos
vel inſcenſi vehant, vel curribus juncti pertrahant.
Ubi
egregium illud rotarum inventum occurrit, quod libenter
Planetarum quoque habitatoribus adſcriberem, cum jam in
ſocietate eos vivere &
domos ædificare pene evicerim.
Utrum vero etiam animalibus pro cibo utantur, an Py-
thagoræ ſimile dogma ſequantur, non habeo quod affir-
mem.
Apparet quidem hoc homini datum eſſe, ut omni-
bus iis alatur quæ vel in terra vel in aquis naſcuntur, ſi
quid nutrimenti contineant;
ut herbis, pomis, lacte, o-
vis, melle, piſcibus, volucrum quadrupedumque plurimo-
rum carnibus.
In quo mirum ſane videri poteſt, animal
illud rationis compos ita eſſe comparatum, ut cum mul-
torum aliorum pernicie cædeque vivat.
Nec tamen natu-
ræ præſeripto contrarium hoc eſſe putandum eſt, cum pla-
cuiſſe ei videamus ut leones, lupi, aliaque rapacia, pe-
cudes &
infirmiora quælibet pabuli loco habeant: aquilæ
columbas leporeſque prædentur:
Piſcium permulti piſcicu-
los ſe minores devorent.
Quin & canum varia genera
ad venandum nobis largita eſt, ut quæ pedibus noſtris
perſequi nequiremus, illorum celeritate ac ſagacitate con-
ſequeremur.
Præter omnem vero iſtam ex viventibus her-
biſque utilitatem, hanc quoque delectationem ex iis nos
capere voluit rerum conditor, ut varias eorum formas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index