Gravesande, Willem Jacob 's, Physices elementa mathematica, experimentis confirmata sive introductio ad philosophiam Newtonianam; Tom. 1

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (305) of 824 > >|
446305MATHEMATICA. LIB. II. CAP. XIV.
In ſecundo caſu vis repellens ad omnes diſtantias eſt æqua-
lis;
tunc enim pendet actio in ſingulas particulas ab harum
numero in eadem linea, qui numerus eſt inverſè ut di-
ſtantia inter particularum centra.
Tunc etiam, poſitâ eâ-
dem aëris denſitate, ibi major erit elaſticitas, ubi major
aëris quantitas, quod cum experimentis non congruit,
primum idcirco caſum locum habere videmus.
Effectus elaſticitatis aëris ſimiles ſunt effectibus gravi-
111073. tatis;
aerque incluſus elaſticitate eodem modo quàm non
incluſus pondere ſuo agit.
Aër, a totius Atmoſphæræ pondere gravatus, omnes
partes verſus premit ex ipſa natura fluiditatis , &
22711. quam exerit ab elaſticitate nullo modo pendere liquet; quia,
hac poſitâ aut ſublatâ, vis illa, quæ a pondere Atmoſphæ-
ræ oritur, &
huic æqualis eſt, minime mutari poteſt. Cum
vero aër ſit elaſticus, pondere Atmoſphæræ in tale ſpatium
redigitur, ut elaſticitas, qua renititur in pondus compri-
mens, hocce pondus æquet .
Elaſticitas autem 33247.& minuitur cum diminuta aut aucta diſtantia particularum 441071.& non intereſt an pondere Atmoſphæræ an quocunque alio
modo aër in certo ſpatio retineatur, in utroque caſu ea-
dem cum vi ſeſe expandere conatur, &
omnes partes ver-
ſus premit.
Idcirco ſi in terræ viciniis aër, ſervata hujus
denſitate, includatur, incluſi preſſio valebit totius Atmoſphæ-
ræ pondus.
Experimentum 4.
Tubus, Torricellianus vitro DC includitur, ita
551074. ut aër, in ſuperſiciem mercurii vaſe V contenti pre-
66TAB. XXXIX.
fig. 3.
mens, nullam cum aëre exteriori communicationem ha-
beat;
aëris elaſticitate ad eandem, ac in aëre aperto, ſu-
ſtinetur altitudinem mercurius in tubo.
Manente eadem aëris conſtitutione, prædicta ſemper lo-
771075. cum habent;
ſed non immutabilis eſt hæc conſtitutio; au-
getur ſæpe aut minuitur vis repellens particularum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index