Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
441
441 (682)
442
442 (683)
443
443 (684)
444
444 (685)
445
445 (686)
446
446 (687)
447
447 (688)
448
448 (689)
449
449 (690)
450
450 (691)
< >
page |< < (689) of 568 > >|
448689COSMOTHEOROS, LIB. I.
Auſpicatior eſt aquæ & aëris apud nos uſus: quo & na-
11Ex aqua, &
aëre, variiſ-
que artiſi-
ciis,
vigandi ratio conſtat, &
vires comparantur, quibus, nullo
labore noſtro, molas machinaſque verſemus.
At hæ quam
multiplices, quamque ad varias res adhibentur?
Nam & fru-
menta iis comminuimus, &
olea exprimimus, & ligna ſeca-
mus, &
pannos tundendo denſamus; & chartis materiam
conterimus;
quarum aliàs quoque pulcherrimum eſt inven-
tum, cum ex viliſſimis linteorum ſcrutis, tam pulchra folio-
tum candidiſſimorum copia paretur.
His addatur jam præ-
clarum illud typographiæ inventum, cujus opera artes omnes
reliquæ, non ſervantur tantum, ſed &
comparantur multo
quam ante facilius.
Item ſculpendi pingendique peritia, a
parvis rudibuſque initiis eo progreſſa, ut nihil elegantius ab
hominum ingenio profectum eſſe videatur.
Ponatur & vi-
tri excoquendi ſcientia, atque in tot formas ducendi facili-
tas.
Tum ſpeculorum vitreorum politura, hydrargyrique
ſuper ea inductio.
Ac præcipue quoque vitri uſus mirabi-
lis, in pervidenda rerum natura, poſt teleſcopii microſco-
piique inventa.
Recenſeantur etiam horologiorum auto-
matôn fabricæ;
aliorum tam exilium, ut geſtanti nihil in-
commodent;
aliorum tam exquiſita æqualitate tempus me-
tientium, ut nihil ſupra optari poſſit, quibus utriſque inven-
ta noſtra plurimum profuere.
Multa addere poſſem de multiplici doctrina & rerum na-
22Ex iis, qua@
noſtra ætate
inventa
ſunt.
turæ cognitione quam præter Geometriæ Aſtronomiæque
ſcientias conſecuti ſumus, atque ea pleraque noſtra ætate:
velut de gravitate aëris ac vi qua compreſſus reſilit. De ſin-
gularibus Chymicorum experimentis;
è quibus liquores in-
flammabiles, nuperque ultro lucentes, ac levi tractatione ar-
dentes, prodierunt.
De ſanguinis circuitu per arterias ve-
naſque, qui antea intelligebatur, nuper vero &
oculis uſur-
pari cœpit, adhibito microſcopio, in piſcium quorundam
caudis extremis.
Item de generatione animalium, quod in-
ventum eſt nulla niſi ex ſimilium ſemine naſci;
idque de her-
bis quoque verum eſſe.
Quodque in ſemine marium repe-
riuntur animalculorum myriades vivaciſſimorum, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index