Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
451
451 (23)
452
452 (24)
453
453 (25)
454
454 (26)
455
455 (27)
456
456 (28)
457
457 (29)
458
458 (30)
459
459 (31)
460
460 (32)
< >
page |< < (21) of 672 > >|
44921De Montibus Flammiferis. tus fremitus, ſi in ſartaginem fervente oleo, ſimilive pinguedi-
ne plenam vel gutta aquæ inciderit?
Quis audeat eliquatum me-
tallum ſaliva irritare?
Quidni igitur ſimilia contingant, ſi quan-
do ex vena aqueus latex, maximè ſalinis particulis fœtus, in
ignem illum, atque ardens bitumen, ſeuetiam metallicam ma-
teriam decidat?
Maur. An Juſtino lib. 4. faves? Perpetui, inquit, Ætnæ mon-
tisignes, &
Inſularum Æolidum; veluti ipſis undis alatur incendium:
neque enim in tam anguſtis terminis aliter durare tot ſæculis tantus ignis
potuiſſet, niſihumoris nutrimentis aleretur.
Dand. Placeat ſua Trogo, atque Juſtino ſententia, qui ſyn-
ceram proximi maris aquam ignium fomitem ſtatuiſſe videntur:
cum illis opinari non auſim, quantamlibet mari pinguedinem
concedendam velint, propter quam reſtinguendis incendijs mi-
nùs aptam marinam aquam communiter dicunt:
ego verò licet
aquam marinam obadmiſtum ſalem non ita facilè ſe in ardentis
materiæ poros inſinuare, ſicut aqua pura, concedam, ſi utraque
parcè affundatur, tamen accenſos titiones in mare projectos ex-
tingui video, ſi immergantur, cum pariter accenſum lampadis
ellychnium in oleo depreſſum flammam omnem amittat.
Ideò,
ſi ex mari ingens aquarum vis Ætnæo igni ſuperfunderetur, ar-
dentísque materiæ ſuperficiem omnem contegeret, non acquieſ-
cerem affirmanti futurum, ut indè ignis incrementa ſumeret:

quippe qui novi in privatæ cujuſdam domusincendio, cum ad
manum aqua non eſſet, everſo confeſtim, atque uno impetu, ex
alto ingenti vaſe oleario, plurimo illo oleo compreſſam ex parte
flammam locum feciſſe, ut reliquæ domui ſuccurreretur;
cùm
tamen idem oleum paulatim affuſum incenſioni alimentum ſub-
miniſtraſſet:
id quod de aqua modicè affuſa non pariter admitto;
neque enim ignem ſemper ex amplitudine flammæ æſtimo;
a-
deóque quamvis aſperſas à Fabro ferrario prunas follibus irrita-
tas plus aliquid flammæ emittere videam, non illicò auctum ig-
nem dixerim, ſed fumum, in quem vi caloris aqua inſperſa diſ-
ſolvitur;
ſiquidem igniculi plures expirantes, qui per ſe non eſ-
ſent conſpicui, immiſti vapori non nimis attenuato apparent, &

flammæ ſpeciem exhibent.
Hinc intelligitur, quare Mons Ling-
fung (de quo Atlas Sinicus pag.
91. in VIII. Provincia Kiangſi)
poſt pluvias ardens videatur.
Propè Xangcao, inquit, mons eſt,
Lingfung vocant, inquopoſt diurnas pluvias noctu ſemper ingens flam-
ma apparet, ſicco tempore non item:
quia videlicet expirationes
igneæ ſine fumi, ſeu vaporis aliquantulum concreti,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index