Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (39) of 213 > >|
4539IN LIB. DE COLORIBVS. franguntur. intermediæ enim partes ipſo-
rum luminis, omnes videntur eſſe nigræ,
propter tenebram.
Declaratum fuit, quòd aqua apparet nigra, quan-
do exaſperatur, pars ſcilicet illa vmbroſa, ad quam ra
dii propter inæqualitatem non pertingunt, atque hic
fuit tertius modus propoſitus, quare res nigredinem
demonſtrent:
in præſentia explicat ſecundum mo-
dum, docens quare nubes appareant nigræ.
Nubes
quidem ferè omnes videntur eſſe cauſa alicuius vm-
bræ:
verùm quædam ſunt rariores, quædam denſio-
res.
Quæ denſiores ſint, ob vaporum, qui in iis co-
augmentantur craſsitiẽ, profundæ conſpiciuntur.
&
quoniam lumen, quod nequit penetrare, diſsipatur,
apparentnigræ.
Atque hoc innuit, cum inquit, pro-
pter hanc cauſam, quod ſcilicet lumen diſpergitur,
nubes quoque quando fuerit valde denſa, apparet nt
gra;
denſitas enim multa in cauſa eſt, quo minùs eam
lumen peruadat.
Deinde ſubdit, quòd qua ratione
mare, &
nubes videntur nigra, eadem & aqua, & aër
talia apparent, tum ſcilicet, quando non omnino pe-
netrat lumen in profunditatem, ob quam diſiiciun-
tur, diſsipantúrq.
radii, atque iccirco non illuſtrant.
INTERMEDIAE ENIM. Duriuſcula videntur eſſe
verba, ſenſus nihilominus eſt apertus.
reddit enim
cauſam, quare intermediæ partes, quæ lumen interci
piunt, nigri imaginem prębent:
ídque fieri in quit pro
pter tenebram, hoc eſt, quia lumine priuatur, ob di-
ſperſionem &
diſtractionem radiorum. Atque illud
eſt, quod Ariſtoteles Sect.
23. Problem. 23. dixit atrum
eſſe, quod viſus non penetrat;
& iccirco aërem emi-
nus nigrum, cominus candidum apparere.
viſus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index