Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
71 44
72 45
73 46
74
75
76
77 47
78 48
79
80
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
< >
page |< < (18) of 434 > >|
4518DEDICATIO. prodeſſe poſſent. Tunc verò optimè operam me
collocaſſe exiſtimavi, cum in ea incidiſſem, in
quibus utilitas cum inveniendi difficultate, ac
ſubtilitate aliqua, conjuncta foret.
Quod ſi com-
mendationis nonnihil accerſere muneri noſtro
permittitur, ne prorſus indignum tua magnitudi-
ne appareat;
non alias felicius, quam in hoc Ho-
rologii invento, utrumque illud me conſecu-
tum eſſe profiteor.
Etenim, cum ex parte me-
chanicum ſit inventum;
ex parte altera, eaque
multò præcipua, geometricis principiis conſtet;
id quod ad hanc attinet, non levi conamine,
ex intimis artis receſſibus petendum fuit:
adeo
quidem, ut inter omnia, quæ impenſiore ſtu-
dio hactenus pertractaverim, haud dubie pri-
mum huic ſpeculationi locum tribuam.
Quæ-
nam vero in his ſit utilitas, non eſt quod mul-
tis, Rex potentiſſime, oſtendere tibi laborem.

Non ſolum enim diutinâ experientiâ comper-
tum habes, ex quo regiæ tuæ penetralibus reci-
pi meruere Automata noſtra, quantum, æqua-
bili horarum demonſtratione, cæteris hujuſmo-
di machinationibus excellant:
ſed & potiores
uſus eorum, quibuſque jam inde à principio
mihi deſtinata fuere, non ignoras.
Illos ſcili-
cet, quos &
in Cæleſtium obſervationibus, &
in Longitudinibus locorum inter navigandum
dimetiendis, præſtare apta ſunt.
Tuo enim
juſſu, non ſemel, per mare vecta fuere

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index