Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (22) of 672 > >|
45022Diſſertatio Prima. nonlucent; pluvia autem aqua imbutus mons ignem in ſinu fo-
vens, illam ſolvit in vaporem.
Quapropter etiamſi aqua in Æt-
næam fornacem per intervalla decidens vim haberet excitandi
novas flammas, cùm ſoluta in vaporem aſcenderet immiſta ig-
neis expirationibus, non continuò aqua eſſet ignium nutrimen-
tum, ſed fumi.
Hoctamen non nihil faceret ad incendij diutur-
nitatem longiorem;
materiæ ſiquidem pars, quæ priùs ardebat,
compreſſis ab aqua incidente igniculis, interturbato tantiſper
fervore ardere deſinit, donec humorem excuſſerit:
cúmque id
per vices contingat, diuturnior eſt conflagratio;
ſicut diutiùs
peregrinatur viator, qui plures moras motui interſerat.
Cæte-
rùm ad explicandam hujuſmodi incendiorum perennitatem fru-
ſtrà videntur evocari ex proximo mariaquæ quandoquidem &

in locis ab æquore valde remotis ignes è tellure erumpunt.
Præ-
terquam quod, ſi ex mari in fornacem ipſam influeret aqua, à
ſummo crateris labro ad materiam exardeſcentem tantum eſſet
intervallum, quantum ipſius altitudinem metitur perpendicu-
lum:
id quod (ut in aliquibus fortaſſe verum ſit) non omnibus
contingere probabile eſt:
nam in altiſſimis Americæ montibus,
Cordillera vocant, quatuordecim montes ignivomi enumeran-
turab Ovalle in Relatione Regni Chilenſis, nec niſi temerè ſin-
gulorum materiam ſuperficiei maris reſpondentem ſtatuere-
mus.
Eſto Polybius apud Strabonem lib. 6. pag. 550. aſſerat in In-
ſula Hiera maximo crateri labrum ade ſſe rotundum ad ſtadia quinque,
in magnit udinemque paulatim conduci ad pedum quinquaginta diame-
trum.
Cujus quidem profundit atem uſ que ad mare ſtadij ſpatio eſſe, ſi-
cutin ventorum languore licet intueri.
Viſus eſt autem Strabo de his
ſubdubitare, addens, Quod ſihæc ipſa credibilia cenſueris, fortè fi-
dem non abrogaveris ijs, quæ de Empedocle vulgò fabulantur.
Verùm
quò proclivius eſt aliena refellere, (apertè, atq;
ingenuè loquor)
eò mihi operoſius eſt probabilia adſtruere, ut congruam alendis
in multa ſæcula ignibus materiam inveniſſe me profitear.
Maur. Nullus dubito, quin ſulphuream, atque bitumine re-
fertam materiam, qua abundare loca hujuſmodi conflagratio-
nibus obnoxia paulò antè dicebamus, exiſtimes idoneum eſſe
ignibus nutrimentum:
ſed in eo verti difficultatis cardinem in-
telligis, quomodo tam diturnis ardoribus ſufficere potuerit.
Ignis eſt natura curioſos temerè propiùs accedentes repellens;
propterea in caminos illos introſpicere, &
quid ibi contingat ve-
ſtigare non licet velijs, quos ardens ſciendi cupiditas ſtimulat;

multò minùs ſperandum id fuit à rudibus accolis, quibus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index