Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (23) of 672 > >|
45123De Montibus Flammiferis. fuit primos erumpentis ignis fulgores intueri; quippè qui ſatis
habuerunt procul rei novitatem admirari:
idcircò nobis neceſſe
eſt conjecturas perſequi.
Et primò quidem non ita peculiares ſunt
montibus ignes, aut ſolùm è crateribus exiliunt, quin etiam
aliquando in planitie incenſionis capaces materiæ conflagrarint.
In Cilicia ardentes foſſas per camporum planitiem legimus; *Cam-*
*pus Babyloniæ flagrat, quadam veluti piſ cina jugeri magnit udine*, ait
Plinius lib.
2. cap. 106. Duos ignes commemorat Ariſtoteles libr.
de admir.
audit. num. 33. , alterum in Medijs, alterum in Pſitta-
cinæ gentis, ac Perſidis confinio, ille quidem minùs, hic verò
magis, &
ſyncera flamma ardet, *uterque locis planis, nec inæqua-*
*libus ineſt.
* Iter noctu agentibus Bononia Florentiolam conſpicuus
fit ignis, nec ullus ibi crater, aut vorago.
Si igitur in planitie in-
veniri potuit materia, quæ incenderetur, nil prohibet, quin ſi-
milis materia in ſummo montis vertice reperiretur, quæ vel ca-
ſu, paſtoribus ad arcendum frigus ſtipulas incendentibus, ardo-
rem conciperet, vel delapſo è nubibus fulmine accenderetur,
vel ſponte ſua inardeſceret ſulphureo halitu ex inferioribus par-
tibus copioſiùs expirante, &
ſulphureas glebæ particulas exti-
mulante.
Certè Ætnæi incendij initia in ſummo montis vertice
fuiſſe exiſtimo, &
quidem tam miti fervore, ut propiùs accede-
re liceret;
ſcribit enim Lactantius Firm. lib. 1. Div. inſtit. cap. 21.
*Quia facibus ex Ætnæ vertice accenſis Proſerpinam quæſiſſe in Sicilia*
*Ceres dicitur, idcircò ſacra ejus ardentium tædarum jactatione cele-*
*brantur.
* Et Cicero 5. Verr. *Quam cum inveſtigare Ceres vellet, dici-*
*tur inflammaſſe tædas ijs ignibus, quiex Ætnæ vertice erumpunt.
* Con-
ſequentibus ſanè ſæculis nemo facem admovere in illo vertice
potuit flam̃æ, ut eam accenderet:
ſiquidem narrat Strabo lib. 6.
pag.
547. *Duos*, qui Ætnæ ſummum in verticem aſcenderant,
*in campum progredi auſos, cum ferventiores, altioresque calcaſſent pe-*
*dibus arenas, retuliſſe gradum, cum nibil ampliùs explic andum babe-*
*rent, quàm quod longè intuentibus apparuiſſet.
* Terram itaque bitu-
mine, ac ſulphure refertam, Belgico lithanthraci, qui non ſu-
bita flamma corripitur, ſicut ſtipulæ, &
virgultorum faſciculi,
ſed lento igne abſumitur, aut nihil, aut parùm abſimilem con-
cipio in ſummo Ætnæ vertice (idem de pluribus alijs ignivomis
montibus fermè dicendum, niſi fortè ex diſrupta per terræmo-
tum rupe ignis ſubita flamma emicuerit) accenſam ſenſim pro-
pagaſſe ardorem in proxima ſimili materia, tum quæ ad latera,
tum quæ ſubtus jacebat;
adeòque cum ignis ſerperet in inferio-
res partes, cavum efficiebat, ſimili ferè ratione ac majoris

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index