Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (26) of 672 > >|
45426Diſſertatio Prima. ignem vomens, cui fontes ſubſunt, qui aquas tepidas, bituménq;
ſcatent, dum ipſa bituminis petra uritur. Propè verò in tumulo
ejus metalli effoſſilis locus eſt, quod exciſum temporis ſpatio de-
nuò repletur, cùmque tellus intrà foſſas aggeſta ſit, in bitumen
transformatur, Poſſidonio teſte.
Hæc ille. Similiter apud Orte-
lium legimus montem inſtar Ætnæ ignivomum, fontémque
ignitæ aquæ in Groënlandia reperiri, ac tractu temporis aquam
in bitumen denſari, quo regionis incolæ imbuunt ſolidiſſima
opera adversùs omnem temporum injuriam.
Eſt igitur bitumen
ejuſmodi naturæ, ut etiam per rimas ſaxorum inſinuare ſe va-
leat, ac proinde etiam ex longinquo ſenſim influere poteſt in
craterem, ignibúsque nutrimentum ſubminiſtrare.
Novum
autem bitumen in ipſa vena gigni, non plus habet difficultatis,
quàm fontium perennitas.
Sed & illud non videtur diſſimulan-
dum, quod vi caloris ſaxa excoquuntur in calcem, &
cinis ipſe
decidens in ardentem illam pinguem materiam, ejus vehemen-
tiorem conflagrationem retardat.
Quæ omnia ad incendij diu-
turnitatem ſpectant.
Dand. Nec deſunt, qui opinentur ad hujuſmodi diuturnita-
tem aliquid etiam facere inflammationis viciſſitudinem;
ſi enim
ad unum aliquod efficiendum plures cauſę conveniant, &
coëant,
licèt ſingulæ tenues, non tamen leve eſt, quod efficitur.
Opi-
nentur, inquam, non contemnendam illam viciſſitudinem no-
cturnæ flammæ &
diurnæ caliginis; dicitur ſiquidem Ætna à
Plinio lib.
3. cap. 8. *Nocturnis mirus incendijs*, & ut ait ſæpè lauda-
tus Strabo, *per noctem quidem lucet, &
ſplendens apparet; interdiu*
*autem fumo, &
caligine obſidetur. * Sicut igitur craſſiores ſtipites
flammam per intervalla emittentes (aqueo humore priùs ſolu-
to in fumum, quàm flamma erumpat) diutiùs ignem in dome-
ſtico camino fovent, quàm ſi perpetuâ flammâ arderent;
idem
pariter autumant contingere glebæ tùm humore aqueo, tùm
bitumine, &
ſulphure refertæ quæ propterea non ita citò ab-
ſumatur.
Verùm conſtans illa diurni fumi, & nocturni ſplen-
doris viciſſitudo, quaſi diem calor impendat in abſumendo hu-
more aqueo, noctem verò in depaſcendo ſulphure, ac bitumi-
ne, ſuſpectam mihi facit eorum ſententiam:
dies enim atque
noctes non æqualem ſemper horarum numerum complectun-
tur;
ſtatuere autem humoris menſuram diei longitudini ſemper
reſpondentem, atque bituminis, ac ſulphuris modum pro no-
ctis ſpatio, ita ſufficiente argumento caret, ut fabulam ſapiat.
Ego ſanè viciſſitudinem illam fumi & flammæ non agnoſco;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index