Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (28) of 672 > >|
45628Diſſertatio Prima. proximam. Solis lucem per laminæ foramen deductam, eò ma-
jorem in oppoſito plano ſui imaginem deſcribere, quò amplius
patet foramen, retento ſemper eodem laminæ, &
plani inter-
vallo, omnibus notiſſimum eſt;
& Aſtronomi apparentem So-
lis diametrum inveſtigaturi, antequam rationes ex Trigonome-
triæ legibus conficiant, ex diametro imaginis diametrum fora-
minis demendam nôrunt.
Simili ratione in oculi intima, & po-
ſtrema parte, Retinam vocant, excipitur objecti lucidi corpo-
ris imago eò amplior, quò ampliùs diducta patet pupilla:
Sa-
pientiſſimo autem Naturæ conſilio factum eſt, ut pupilla mul-
tam lucem, quæ nocere poſſet, facilè arceat ſe ipſam conſtrin-
gendo, in tenebris verò, ſemoto hujuſmodi periculo, ſe ipſa
dilatet:
ex quo fit, ut lucernæ accen ſæ procul poſitæ imaginem
ampliorem oculus excipiat in tenebris poſitus.
Nec levis illud
eſſe momenti puto, quòd flammulæ radijs extremis obliquè in
oculi ſuperficiem incidentibus, adeóq;
magis refractis, ita lan-
guidè pulſatur Retina, ut præ validiore incurſu radiorum me-
diorum, vix ſe percelli ſentiat, quando propinquæ lucernæ va-
lidior eſt impreſſio:
at procul, & in tenebris, radij medij mi-
tiùs feriunt oculum, extremi verò minùs obliquè incedentes,
minúsque refracti, ita Retinam afficiunt, ut eorum impreſſio
non multò languidior impreſſione mediorum, ſenſum ferè ſimi-
lem efficiat, ac proinde major appareat flamma.
Hoc, quod ar-
denti lucernæ contingit, etiam Ætnæ flammam eructanti acci-
dere poteſt, ſi procul, &
in tenebris aſpiciatur. Quòd ſi Piſcium
aliquorum turmatim &
denſo agmine incedentium lux ita no-
cturnum aërem imminentem afficit, ut etiam procul appareat
lucidus;
facilè aſſentirem affirmanti ex interioribus crateris car-
bonibus accenſis emiſſam lucem ita excipi à fumo flammæ pro-
ximo, &
vi nocturni frigoris, atque vaporis, aliquâ ex parte
denſato, ut fulgorem adaugeat.
Maur. Hoc quidem, quod poſtremo loco innuiſti, admitti
poteſt, quando ingens aliquis crater patet, &
multus in imâ vo-
ragine eſt ignis, ſuâq;
naturâ valdè lucidus: at non item ſi con-
tingat alicubi non unum ingentem eſſe ignem, ſed plures mino-
res &
disjunctos; cujuſmodi narratur in Atlante Sinico pag. 71.
in V I. Provinciâ Suchuen ad ſecundam Civitatem Muicheu:
*Eſt etiam ad occaſum*, inquit, *Mons Peping, cujus vertex noctu*
*quaſi accenſis candelis collucet;
* de quibus flammulis ea tantùm dici
poterunt, quæ de lucernæ flammâ attuliſti.
Cæterùm ut aſcen-
dens vapor luce imbuatur à ſubjecto igne emiſsâ, requiritur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index