Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
441 682
442 683
443 684
444 685
445 686
446 687
447 688
448 689
449 690
450 691
451 692
452 693
453 694
454 695
455 696
456 697
457 698
458 699
459 700
460
461
462
463
464
465
466 705
467 706
468 707
469 708
470 709
< >
page |< < (698) of 568 > >|
457698CHRISTIANI HUGENII hactenus. Nec propterea quidquam vereor Clariſſimo Vi-
ro fidem habere, atque has quoque Saturno ſocias adſcribe-
re.
Imo præter harum numerum alias quoque, vel unam
vel plures, latere ſuſpicari licet;
nec deeſt ratio. Cum enim,
inter extremas duas, ſpatium amplius pateat quàm pro di-
ſtantiis cæterarum;
poſſet hoc inſidere ſextus ſatelles: vel
etiam, ultra quintum, alii circumvagari, qui propter ob-
ſcuritatem nondum ſint viſi:
cum ille ipſe quintus, tan-
tùm in orbitæ ſuæ parte quæ ad occidentem ſpectat, cerna-
tur, in reliqua nunquam appareat;
cujus rei cauſam ſatis in-
tellectu facilem poſtea adferemus.
Fortaſſe autem, ubi ad ſigna Borea Saturnus revertetur,
altéque ſupra horizontem attolletur, (nam, quo tempore
hæc ſcribimus, maximè deprimitur) aliquid circa hæc novi
obſervare continget, ſi quis tuas tunc lentes, Frater opti-
me, ad Teleſcopia pedum 170.
& 210. paratas, ſideribus
applicet:
quibus majores, formæque perfectioris, nullas ha-
ctenus extare arbitror.
Quanquam enim cælo nondum eas
admovimus, vel propter moliendi difficultatem, vel quod
diſceſſus tuus ſtudia hæc noſtra conatuſque interrupit:
omni
tamen vitio eas carere certi ſumus, poſt experimenta illa fa-
ciliora, quæ in ambulacris ſuburbanis ſub noctem inſtitueba-
mus;
inſpectis procul literis, quibus appoſitum erat lumen.
Quorum equidem lubens reminiſcor, ſimulque jucundi la-
boris noſtri, quem, in elaborandis expoliendiſque vitreis
hujuſmodi diſcis, impendere unà ſolebamus;
excogitatis no-
vis artificiis machiniſque, ſemperque ulteriora agitantes.
Sed
redeo ad diagrammata ante deſcripta, de quibus aliqua di-
cenda ſupererant.
Feci in iis Jovialis globi diametrum duarum circiter ter-
11Proportio
diametro-
rum tum
Jovis, tum
orbitarum
ſatellitum
ejus, ad or-
bitam Lunæ
circa Ter-
ram.
tiarum ejus diſtantiæ quæ inter nos noſtramque Lunam in-
terjacet;
quandoquidem plus quàm vicies diametrum Terræ
diameter Jovis continet;
Luna autem diſtat à Terra diame-
tris hujus triginta.
Orbitam vero comitis Jovis extremi ad
noſtræ Lunæ orbitam poſui ſicut 8 {1/2} ad 1, quoniam ejuſmodi
inter eas proportio re ipſa reperitur.
Et hi quidem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index