Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
441 682
442 683
443 684
444 685
445 686
446 687
447 688
448 689
449 690
450 691
451 692
452 693
453 694
454 695
455 696
456 697
457 698
458 699
459 700
460
461
462
463
464
465
466 705
467 706
468 707
469 708
470 709
< >
page |< < (699) of 568 > >|
458699COSMOTHEOROS, LIB. II. tes, ſive Lunæ ſingulæ, non videntur Tellure noſtra mino-
res eſſe, ut ex umbris earum in Jovis diſco ſæpe obſervatis,
probari poteſt.
Sunt autem (ut hoc quoque addamus) pe-
11Tempora pe-
riodorum co-
mitum Jo-
vialium.
riodorum tempora ſub Ecliptica, apud Caſſinum, intimi
Jovialium dies 1, horæ 18, 28′, 36″.
Secundi dies 3, horæ
13.
13′. 52″. Tertii dies 7. horæ 3 59′. 40″. Quarti dies
16, horæ 18.
5′. 6″. Diſtantiæ à centro jovis, comitis inti-
mi 2 {5/6} Jovis diametrorum.
Secundi 4 {1/2}. Tertii 7 {1/6}. Quar-
ti 12 {2/3}.
In Saturniis periodica tempora, intimi, dies 1, ho-
ræ 21, 18′, 31″.
Secundi dies 2, horæ 17, 41′, 27″. Tertii
dies 4, horæ 13.
47′, 16″. Quarti dies 15, horæ 22, 41′, 11″.
Quinti dies 79, horæ 7, 53′. 57″. Diſtantiæ à centro Satur-
ni, diametris Annuli dimenſæ, Comitis intimi, {39/40}.
Secun-
di 1 {1/4}.
Tertii 1 {3/4}. Quarti 4, quæ mihi erat 3 {1/2}. Quinti 12.
omnia magnis laboribus vigiliiſque reperta.
Ecquis jam ſyſtemata hæc inſpiciens, atque inter ſe con-
ferens, non ſtupet ad magnitudinem, ingentemque paratum
duorum præ exiguo tenuique Telluris noſtræ?
aut cui nunc
in mentem venire poteſt in hac una Solem ambientium,
omnem ornatum, omnia animalia, omnes qui cœleſtia mi-
rentur inveniri;
in illis vero nihil impoſuiſſe rerum condito-
rem;
nec alio fine tam vaſtas corporum moles oreaſſe, quam
ut lucem eorum nos homunculi intueremur, curſumque for-
ſitan inquireremus?
Credo equidem futuros qui falſa aut incerta eſſe dicant,
22De hac pro-
portione ma-
gnitudinis
conſtare ex
recentiorum
obſervatio-
nibus.
quæ de magnitudine cœleſtium ſpatiorum nobis hic ſumun-
tur.
Scio enim quam difficulter quiſquam adducatur, qui
orbis Terrarum ſpatia mirari aſſueverit, inque eo tot popu-
los, urbes, imperia;
ut alibi exſtare credat quorum collatio-
ne hoc totum tam ſit exiguum quam hæ figuræ demonſtrant.
Atqui ex ſummorum hujus ætatis Aſtronomorum ſcriptis ea
hauſimus, ex quibus iſtæ ſyſtematum inter ſe rationes con-
ſequantur.
Si enim Terra à Sole decem vel undecim mille
diametris ſuis diſtat, ut Caſſinus in Gallia, apud Anglos
Flamſtedius colligunt, parallaxium in Marte ſubtiliſſimis
obſervationibus uſi;
cum nos quoque probabili

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index