Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
441 682
442 683
443 684
444 685
445 686
446 687
447 688
448 689
449 690
450 691
451 692
452 693
453 694
454 695
455 696
456 697
457 698
458 699
459 700
460
461
462
463
464
465
466 705
467 706
468 707
469 708
470 709
< >
page |< < (700) of 568 > >|
459700CHRISTIANI HUGENII duodecim mille diametros invenerimus; erunt & iſtæ orbium
magnitudines inter ſe ferè quales hic deſcripſimus.
Sed de Jove dicere pergamus, ex quo Sol ſpectatus dia-
11Quænam ſit
Solis appa-
rens magni-
tudo & lux
in Jove, &
quî cognoſci
queat.
metrum quintuplo quam apud nos minorem habet;
ut pro-
inde lucis caloriſque illic pars tantum vigeſima quinta ſentiri
poſſit.
Sed ea lux nequaquam debilis putanda eſt, idque
oſtendit inſignis Jovis per noctem claritas.
Tum quod in
Solis Eclipſibus quæ nobis contingunt, etiamſi nec vigeſima
quinta pars diſci ejus ſuperſit, ut me videre memini, non
admodum ſentiatur obſcuratio.
Si vero experimento inqui-
rere libeat quanta ſit illa in Jove Solis lux, ſumatur tubus
certæ longitudinis, iſque parte altera obturetur, impoſitâ la-
mellâ in cujus medio foramen ſit rotundum, ea latitudine
quæ ad tubi longitudinem ſe habeat ut ſubtenſa 6 ſcrupulo-
rum primorum ad radium, hoc eſt fere ut 1 ad 570.
Dein-
de ad Solem tubus obvertatur, radiique ejus per foramen in-
greſſi excipiantur parte oppoſita, in chartæ candidæ folium;
nec aliunde eo lux incidere poſſit. Hi radii imaginem Solis
circulo referent, cujus claritas erit eadem quæ ſerenis diebus
percipitur à Jovis incolis.
Remotâ autem chartâ, ſi eodem
loco oculus ponatur, videbit hic Solem ea magnitudine ac
ſplendore, qui in Jovis globo conſiſtenti appareret.
Quod ſi in eodem tubo foramen duplo anguſtiori diame-
22Itidem in
Saturno.
tro ſtatuatur, incidet in chartam, aut in oculum, lux ejuſ-
modi qualis ad Saturnicolas pervenit.
Quæ cum centeſima
tantum pars ſit noſtræ quam a Sole accipimus, tamen per
tenebras noctis Saturnum ſatis lucidum nobis oſtendit.
In
utroque vero Planetarum iſtorum, ſi nubilos quandoque
dies habent, malignam tunc lucem eſſe oportet, ſi noſtris
oculis judicanda ſit;
at illorum habitatoribus talem haud du-
biè, ut nihil de tenuitate ejus querantur.
Sicut in noctuis,
veſpertilionibuſque utilior gratiorque eſt crepuſculi lux, aut
quæ in ipſa nocte relinquitur, quam quæ diei tempore aë-
rem terramque illuſtrat.
In Jove porro dierum ſpatia, quinque tantum horas no-
33@n Jove dies
eſſe horarum
quinque.
ſtrates æquare, ac noctes tantundem, admiratione non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index