Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (445) of 795 > >|
459445CORPORUM FIRMORUM. cohæreat corpus cum alio heterogeneo, quæritur quænam ſit cau-
ſa illius Cohærentiæ:
an quia corpus heterogeneum eſt? an igitur
vis quædam naſcitur inter heterogenea, quæ abeſt in homogeneis;
quænam tum erit vis quæ naſcitur! Sed ab immediato contactu
corporum diſſentientium inquit oriri Cohærentiam;
id hercle eſſe
nequit, nam immediatus contactus corporum non ponit ullam vim,
qua ſe amplectentur:
imponantur enim duo corpora ſibi invicem,
ſeſeque contingant;
& nihil aliud in iis adhuc concipias, an tum
non æque facile ea iterum ſepones, ac impoſueras?
revera; nam
ſive ſe contingant, ſive ſe non contingant, inde non major cauſa
erit, quæ remotioni reſiſtit:
ſi dixeris inde cauſam reſiſtentem ori-
ri, ecce, vim ponis aliquam, diverſam a ſolo contactus conce-
ptu:
Mathematicus cubum imaginetur alteri cubo impoſitum, eum
iterum ab altero avulſurus nullam ideam reſiſtentiæ in animo de-
prehendit;
adeoque ex ſolo contactu etiam hæc non oritur, ſed ſi
acceſſerit, vis acceſſit diverſæ indolis &
naturæ a contactu, neque
ex eo fluens.
Explicuit Vir vere ſapiens egregiè, quomodo corpora
plerumque obſervantur ad Cohærentiam deduci interpoſito fluido
aut ſemi fluido heterogeneo, ſed non explicuit quare heterogenea
cohæreant.
Quæro proinde, quare heterogenea potius cohærebunt
quam homogenea?
hoc profecto exponendum foret: ſi immedia-
tus corporum contactus hoc præſtaret, tum homogenea ſeſe contin-
gentia æque cohærebunt quam heterogenea.
Verum alia difficultas
latet, circa corpuſcula minima, quæ elementa vocabo:
hæc inter
ſe non differunt, aut ſaltem non poſſunt dici homogenea, vel he-
terogenea:
duo elementa ſibi impoſita conſtituunt maſſulam, hæc
cohærent, &
ex plurimis talibus compoſitis conficitur tandem
corpus magnum;
quomodo nunc prima elementa cohærent? ex
ſolo contactu probavimus non exire vim reſiſtentiæ:
homogenea
&
heterogenea dici non poſſunt: cauſa quæ hæc unit, eſt vera
cauſa cohærentiæ;
ex quibus patet hujus opinionis infirmitas.
Alii Philoſophi recurrerunt ad uliginem quandam ſeu viſcoſita-
tem, quæ interpoſita inter duas corporis partes, eas conjungeret.
Hi conſuluerunt quotidiana fabrorum experimenta, qui gluten
viſcidum binis lignis, quæ jungent, interponunt.
Hoſce rogatos
velim, an uligo vim quandam habeat, qua duo corpora ad ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index