Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45 18
46 19
47 20
48 21
49 22
50 23
51 24
52 25
53 26
54 27
55 28
56
57 30
58 31
59 32
60
61 34
62 35
63 36
64 37
65 38
66 39
67 40
68 41
69 42
70 43
< >
page |< < (19) of 434 > >|
4619DEDICATIO. logia noſtra. Tuis auſpiciis eadem nec pauca,
Aſtronomiæ uſibus dicata, viſuntur in præclara
illa Uraniæ arce, quam inſigni nuper magniſicen-
tia, quantaque antehac regum nemo, exædiſi-
candam curaſti.
Quæ quoties mecum reputo,
toties de fortuna hujus inventi, quod in tua
tempora inciderit, non parum mihi gratulari
ſoleo.
Nec jam requiret quiſquam, opinor,
qui quantum tibi illud debeat intelliget, cur
lucubrationes has, quibus rationem ejus omnem
deſcriptionemque explicui, auguſto Nomini
tuo inſcribendas duxerim.
Ac minus etiam id
mirabitur, qui mihi, ad hæc atque alia medi-
tanda, tranquillum otium benignitate tua con-
tigiſſe didicerit.
Namque & hujus, ut mihi ali-
quatenus apud te ratio conſtaret, adnitendum
erat;
& quoquo modo conandum, ut, multis
continuiſque à te beneficiis affectus, nonnulla
grati animi ſignificatione defungerer.
Scio equi-
dem, rebus maximis, negotiiſque iis intento,
quæ in illo rerum faſtigio poſitum agitare con-
venit, haudquaquam tibi liberum eſſe, ut ad
hujuſmodi contemplationes animum, alioqui
rerum omnium capacem, advertas.
Sed non
ideo minus grata hæc fore, minusve tibi pro-
batum iri arbitror, Rex auguſtiſſime;
cui illa
maxime placere videmus, quæ plurimum publi-
cè proſunt;
neque aliud magis curæ eſſe, quam
ut nova incrementa ſumant optimæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index