Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
41 332
42 333
43 334
44 335
45 336
46 337
47 338
48 339
49 340
50
51
52
53
54
55
56 344
57 345
58 346
59 347
60 348
61 349
62 350
63
64
65
66
67
68
69
70 358
< >
page |< < (337) of 568 > >|
46337GREGORII à S. VINCENTIO. ex æquo erit cylindrus parabolicus A V C E D B ad ungu-
lam A B C D ut 40 ad 16, hoc eſt, ut 5 ad 2;
quod fuit
demonſtrandum.
Quæ hîc dixi à Cl. Viro oſtenſa fuiſſe, veriſſima ſunt,
ac proinde non eſt quod de veritate hujus Theorematis du-
bitemus:
Cujus aliam quoque demonſtr. adferre poſſem, lon-
ge ab iſta diverſam, niſi ad ſequentia properarem.
Repetitâ igitur parte ultimâ ſchematis, quod ſuprà de-
11TAB. XXXVII.
Fig. 2.
ſcripſimus, ſit oſtendendum, quod ſolidum Μ Ξ, id eſt,
quod oritur ex ductu plani E Ξ S in planum E M Λ S ad
ſolidum Λ Σ, id eſt, quod oritur ex ductu plani S Ξ Σ P
in planum S Λ Π P, eam habet rationem quam 53 ad 203.
Deſcribatur ſuper E F parabola E Π F, axem habens P Π,
quam conſtat eſſe quartam partem ipſius E F ſive M E.
Erit
igitur parabola E Π F eadem quam V.
Cl. in prop. 41. &
42.
lib. 10. notat literis A R B. Ait autem in dicta prop.
42.
& veriſſimum eſt, ſolidum quod producitur ex ductu
plani E Σ L F in planum F Π M E æquari ſolido quod fit
ex parabola E Π F ducta in ſe ipſam:
ſicut illud quoque
quod ſubjungit in Coroll.
1. nimirum quod ſolidum ex pla-
no S Ξ Σ P in planum S Λ Π P, æquatur ſolido ex ductu
plani S Φ Π P in ſe ipſum;
unde ſimiliter ſolidum ex pla-
no E Ξ S in planum E M Λ S æquabitur ſolido ex plano
E Φ S in ſe ipſum ducto.
Oportet itaque oſtendere ſolidum ortum ex plano E Φ S
ad ſolidum ex plano S Φ Π P, utroque in ſe ipſum ducto,
eſſe ut 53 ad 203.
Eſto ungula parabolica A E F Π, cujus baſis parabola
22TAB. XXXVII.
Fig. 4.
E Π F repetita ſit ex figura præcedenti, eodemque modo
ut iſtic diviſa lineis Π P, Φ S.
Sit autem altitudo ungulæ
A Π dupla diametri baſis Π P.
Erit igitur hæc ea ungula,
quam intelligit in prop.
dicta 42. lib. 10. ejuſdemque coroll.
2. fieri ex ductu parabolæ E Π F in ſe ipſam. Eâdem nimi-
rum conſideratione uſus quæ eſt in Scholio propoſ.
19. lib.
9.
Nam alioqui ex ejuſmodi ductu potius dicendum eſſet ge-
minas ungulas produci, ſingulas altitudine æquales

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index