462448INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
comprimi ab omnibus corporibus incumbentibus, tum concreſcere
& uniri in maſſas majores firmas cohærenteſque. Quæ opinio nec
minoribus, nec levioribus eſt obnoxia erroribus, quam ulla præce-
dentium: nam concedamus corporum partes ſibi apprimi gravitate
aliorum incumbentium corporum, atque ita cohærere, tum pro-
fecto non amplius inter ſe cohærebunt particulæ remotis rejectiſ-
que corporibus gravibus incumbentibus, adeoque corpora, quæ fir-
miſſima ſunt in terris viſceribus, quia valde comprimuntur, in pul-
verem fatiſcent ſponte, vel facile vi minimâ, ſimulac eruta ex fodi-
nis in ſuperficie terræ ponuntur, quippe tum nihil amplius eſt quod
illa comprimat: verum dicuntur concreſcere quo tempore compri-
muntur, eſt hoc concreſcere pulcrum vocabulum, ſed quid ſigni-
ficat? duæ particulæ duræ ſibi apprimantur a pondere quocunque
impoſito, quidnam nunc efficiet ut hæ particulæ ita uniantur, ut
poſtea non tam facile a ſe divelli poſſint, quam cum ſibi impone-
bantur: propter preſſionem non cedunt introrſum, nam ſuppo-
nuntur duræ; an igitur tempore accedit quid aliud ea conjunctu-
rum? quid eſt quod accedit? oportet ut ſit vis, corpora enim,
quæ cohærent, vim reſiſtentiæ habent: an igitur vis generatur
in corporibus, quia tantummodo ſibi imponuntur & comprimun-
tur? quænam eſt ea vis? quomodo generatur? quomodo corpo-
ribus infunditur? vel an corporibus ineſt ejuſmodi attributum aut
proprietas, ut vim Cohærentiæ generent? ſi hoc, id demonſtran-
dum erit: ſi vero vis aliunde acceſſerit, non ex ſola compreſſione
gravium incumbentium Cohærentia oritur: ſed experiamur an cor-
pora dura, ſibi impoſita & compreſſa concreſcant; hoc eſt tem-
pore Cohærentiam accipiant: Capiantur duo Cubi vitrei, cuprei
vel marmorei, perinde eſt ex quanam materia eligantur, hos pla-
niſſimæ ſuperficiei ſibi impone, prælo compreſſos per anni ſpatium
relinque (diutius enim hæc Experimenta non protraxi) ſolutâ
præli cochleâ obſervabis eos nequaquam concreviſſe, ſed æque
facile a ſe reponi, quam primo temporis momento, quo ſupra ſe
collocabantur: corpora hæc compreſſa aliquamdiu fuerunt, pro-
inde in eodem ſtatu fuerunt ac ea, quæ in viſceribus Terræ ab aliis
incumbentibus gravibus compreſſa fuiſſent: ſed intra prælum non
concreverunt; an igitur in Terra, ſi nihil aliud acceſſerit,