Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
451 437
452 438
453 439
454 440
455 441
456 442
457 443
458 444
459 445
460 446
461 447
462 448
463 449
464 450
465 451
466 452
467 453
468 454
469 455
470 456
471 457
472 458
473 459
474 460
475 461
476 462
477 463
478 464
479 465
480 466
< >
page |< < (450) of 795 > >|
464450INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM fodina 250. pedes alta, ex quâ carbones hærentes in terra molli ef-
fodiebantur;
cur hæc terra æquali pondere ac carbones compreſſa,
non in firmam maſſam concreverat?
Sæpe Ferrum deprehenditur
in gleba ad terræ ſuperficiem:
ecce igitur ex profunda fodina e-
rutam terram mollem, ex ſuperficie Terræ metallum cohærentiſſi-
mum:
Sed an Ferrum aliudve metallum ex profundiori fodinæ parte
effoſſum eſt durius, eo quod ex parte ſuperiori elicitur?
nec hoc
comprobat experientia:
præterea Mercurius ex profundis fodinis
colligitur fluidus, in his tamen valde compreſſus fuit ab ingentibus
impoſitis montibus.
4°. Cohærentia partium eſt vis manens inter corporum partes,
quæ non niſi per vim oppoſitæ directionis ſuperari poteſt, uti liquet
in corporum diſſolutione:
ſed ex hac Hypotheſi non ſequitur ul-
la vis inter partes corporum, ſive interna, ſive externa, neque
etiam ullarum virium in ea fit mentio.
Sed an non veroſimilior evadet, ſi addamus corpora cohærere
ob implexam partium texturam, accedentem prioribus?
conceda-
mus corpora majora ita aliquando cohærere, quæſo quomodo cor-
puſcula minima cohærebant, an minima etiam uncis ramiſve ſunt
donata?
ſi hoc, quomodo tum ſunt minima? cum ipſi unci par-
tes diſtinctæ ſunt, ſed ſupra de his egimus,
Quas difficultates cum ſenſerint maturioris judicii Viri, arbitrati
ſunt mutuum ſuperficierum contactum additum hiſce tanquam
cauſam remotam, Cohærentiæ cauſas eſſe:
verum ſupra probavi-
mus ex ejuſmodi contactu non oriri ullam vim, qua corpora co-
hæreant, ſive enim ſe contingant, quæ ſibi imponuntur, ſive ſe-
orſum exſtent, ad unum ab alio ſeparandum valet eadem potentia,
quæ ad corpus æque magnum &
ſeorſim poſitum dimovendum po-
ſtulatur:
unde nec hoc modo opinioni pondus accedit.
Examinatis Philoſophorum opinionibus, reſtat ut probemus Co-
hærentiam ſolidorum pendere â vi internâ:
Demonſtravimus ſolida
tantum cohærere virium ope, vires autem ſunt externæ, vel in-
ternæ;
quæcunque vires externæ aſſignatæ fuerunt, aut non dan-
tur, aut quæ dantur non ſufficiunt exponendis phænomenis Cohæ-
rentiæ ut fuſe ſupra evictum eſt, reſtantigitur tantum vires internæ.
Quomodo autem vires internas dari cognovimus; non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index