Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (443) of 530 > >|
465443DE ARCHITEC. LIB. X. batur ſignificationem millia addere. Reperiuntur & hæ pro mille in marmorib{us},
&
manuſcriptis codicib{us} notæ ↀ, CIჂ, Ω ↀ, ∞, & ⧞ Quod autem ad
talentum attinet, ſciendum Romanos id non habuiſſe, ſed quotieſcunque apud Lati-
num autorem reperitur, factum eſſe, quòd dictionem ſcriptoris, quem imitantur, re-
tinuerint.
Apud Græcos multiplici fuiſſe differentia animaduerto, paruum, quod
min{as} pendebat ſexaginta magnum, quod octoginta, id eſt libr{as} Roman{as} octoginta
tres, &
vnci{as} quatuor. Maximum Suid{as} & Heſychi{us} apud quoſdam fuiſſe
centum, &
viginti quinque librarum tradunt. Vitruui{us} centum & viginti, & ,
ſi in aliquib{us} codicib{us} quadringenta nonaginta millia pondo rectè legitur, cen-
tum viginti pondo &
ſemißis ſtatuit. Dicitur autem ἀπὸ *** ταλανΤέω, ſiue τα-
λανΤ{{εύ}ι}ω, id eſt pondero, appendo.
Toti{us} operis peroratio.# CAP. # XXII.
DE ſcorpionibus & catapultis & baliſtis, etiamq́; teſtu-
dinibus &
turribus, quæ maxime mihi videbantur
idonea, &
à quibus eſſent inuenta, & quemadmodum
fieri deberent, explicui.
Scalarum autem & carcheſio-
rum, &
eorum, quorum rationes ſunt imbecilliores,
non neceſſe habui ſcribere.
Hæc etiam milites per ſe
ſolent facere, neque ea ipſa omnibus locis, neque eiſdem rationibus poſ-
ſunt vtilia eſſe:
quod differentes ſunt munitiones munitionibus, natio-
numq́;
fortitudines. Nanque alia ratione ad audaces & temerarios, alia
ad diligentes:
aliter ad timidos machinationes debent comparari. Itaque
his præſcriptionibus ſi quis attendere voluerit, ex varietate eorum eli-
gendo, &
in vnam comparationem conferendo, non indigebit auxiliis, ſed
quaſcunque res, aut rationibus, aut locis opus fuerit ſine dubitatione po-
terit explicare.
De repugnatoriis verò non eſt ſcriptis explicandum: non
enim ad noſtra ſcripta hoſtes comparant res oppugnatorias, ſed machina-
tiones eorum ex tempore ſolerti conſiliorum celeritate ſine machinis ſæ-
pius euertuntur.
Quod etiam Rhodienſibus memoratur vſu veniſſe.
Diognetus enim fuerat Rhodius Architectus, & ei de publico quotannis
certa merces pro arte tribuebatur ad honorem.
Eo tempore quidam Ar-
chitectus ab Arado, nomine Callias Rhodum cum veniſſet, acroaſim fe-
cit, exemplumq́;
protulit muri, & ſupra id machinam in carcheſio verſa-
tili conſtituit, qua Helepolim ad mœnia accedentem corripuit, &
tranſ-
tulit intra murum.
Hoc exemplar Rhodii cum vidiſſent, admirati ade-
merunt Diogneto quod fuerat ei quotannis conſtitutum, &
eum hono-
rem ad Calliam tranſtulerunt.
Interea rex Demetrius, qui propter ani-
mi pertinaciam Poliorcetes eſt appellatus, contra Rhodum bellum com-
parando, Epimachum Athenienſem nobilem Architectum ſecum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index