Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
441
441 (682)
442
442 (683)
443
443 (684)
444
444 (685)
445
445 (686)
446
446 (687)
447
447 (688)
448
448 (689)
449
449 (690)
450
450 (691)
< >
page |< < (705) of 568 > >|
466705COSMOTHEOROS, LIB. II. globus; teleſcopioque utentibus multa particulatim conſpi-
cienda præbeat;
plura quoque ac probabiliora de univerſa
natura ejus, quàm de Planetarum cæterorum conjici poſſe,
tanto quippe remotiorum.
Sed contra evenit ut vix quid-
quam de Lunæ rebus dicendum reperiam, nimirum quia ejus
generis Planetam nullum coram intueri contigit;
cum in pri-
mariis illis aliter hoc ſeſe habeat.
Sunt enim, ut jam ſatis
conſtat, generis ejuſdem ac Tellus noſtra, in qua, quid re-
rum geratur, quidve exſtet, propè intuemur, eoque de cæ-
teris ſimilia quædam conjectandi ratio ſuppetit.
Illud vero ſine omni dubitatione ſtatuere poſſumus, ejuſ-
11Satellitum
Saturni &
Jovis ean-
dem ac Lu-
næ rationem
eſſe.
dem naturæ, ac Luna noſtra, eſſe illas, quæ Jovem ac Sa-
turnum comitari dictæ ſunt, ſiquidem eodem prorſus modo
primarios hoſce Planetas circumeunt, ſimulque cum illis cir-
cum Solem feruntur, perinde ac cum Tellure Luna.
Sed
&
aliam utrobique ſimilitudinem intercedere poſtea videbi-
mus.
Quamobrem ſi quid de Lunæ ſtatu conjicere poſſimus,
(poſſumus autem pauca admodum) idem in quatuor illis cir-
ca Jovem, &
in quinque Saturniis haud multo aliter ſe ha-
bere putandum erit.
Illud ſemper menti infixum tenendo,
non eſſe illas viliores aut minore ornatu excultas.
Illud igitur in Luna noſtra apparet, etiam minoribus per-
22Lunam
montibus &
vallibus di-
ſtinctam eſſe.
ſpicillis trium quatuorve pedum longitudine, plurimis mon-
tium tractibus, rurſuſque planis vallibus latiſſimis, ſuperfi-
ciem ejus diviſam eſſe.
Cernuntur enim montium umbræ ea
parte quam a Sole averſam habent;
ac frequenter jugo in
circulum fere compoſito incluſæ valles quædam minores ani-
madvertuntur;
quarum medio monticuli, unus plureſve rur-
ſum eminent.
Ex qua vallium rotunditate argumentum ſu-
mebat Keplerus, Lunicolarum, cum ratione operantium,
immenſas has eſſe molitiones.
Sed hoc incredibile prorſus,
tum ob nimiam earum magnitudinem;
tum quod facile na-
turalibus cauſis cavitates ejuſmodi orbiculares formari poſſint.
Marium vero ſimilitudinem illic nullam, (etſi & ille, & alii
33Carere ver@
mari.
plerique omnes contra ſentiunt) reperio.
Nam regiones
planæ ingentes, quæ montoſis multo obſcuriores ſunt;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index