Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of contents

< >
< >
page |< < (445) of 530 > >|
467445DE ARCHITEC. LIB. X. fixæ incendio ſunt conflagratæ. Apollonia quoque cum circumſideretur,
&
ſpecus hoſtes fodiendo cogitarent ſine ſuſpicione intra mœnia penetra-
re.
Id autem cum à ſpeculatoribus eſſet Apolloniatibus renunciatum,
perturbati nuncio propter timorem, conſiliis indigentes, animis deficie-
bant, quod neque tempus, neque certum locum ſcire poterant, quo emer-
ſum facturi fuiſſent hoſtes.
Tum verò Trypho Alexandrinus, qui ibi fue-
rat Architectus, intra murum plures ſpecus deſignauit, &
fodiẽdo terram
progrediebatur extra murum, duntaxat citra ſagittæ emiſsionem, &
in
omnibus vaſa ænea ſuſpendit.
Ex his in vna foſſura, quæ contra hoſtium
ſpecus fuerat, vaſa pendentia ad plagas ferramentorum ſonare cœperunt.
Ita ex eo intellectum eſt, qua regione aduerſarii ſpecus agentes intra pe-
netrare cogitabant.
Sic limitatione cognita, temperauit ahena aquæ fer-
uentis &
picis de ſuperne contra capita hoſtium, & ſtercoris humani &
arenæ coctæ candentis:
dein noctu pertudit crebra foramina, & per ea re-
pente perfundendo, qui in eo opere fuerunt hoſtes omnes necauit.
Item
Maſsilia cum oppugnaretur, &
numero ſupra XXX. ſpecus tum agerent,
Maſsilitani ſuſpicati, totam quæ fuerat ante murum foſſam altiore foſſura
depreſſerunt, ita ſpecus omnes exitus in foſſam habuerunt:
quibus autem
locis foſſa non potuerat fieri intra murum, barathrum ampliſsima longi-
tudine &
amplitudine, vti piſcinam, fecerunt, contra eum locum, qua ſpe-
cus agebantur, eamq́;
è puteis & è portu impleuerunt. Itaque cum ſpecus
eſſet repente naribus apertis, vehemens aquæ vis immiſſa ſupplantauit
fulcturas, quiq́;
intra fuerunt, & ab aquæ multitudine, & ab ruina ſpecus
omnesſunt oppreſsi.
Etiam cum agger ad murum contra eos comparare-
tur, &
arboribus exciſis, eoq́; collocatis, locus operibus exaggeraretur, ba-
liſtis vectes ferreos candentes in id mittendo, totam munitionem coëge-
runt conflagrare.
Teſtudo autem arietaria cum ad murum pulſandum ac-
ceſsit, demiſerunt laqueum, &
eo ariete conſtricto, per tympanum ergata
circumagentes, ſuſpenſo capite eius non ſunt paſsi tangi murum.
Denique
totam machinam candentibus malleolis &
baliſtarum plagis diſsipaue-
runt.
Ita hæ victoria ciuitates, non machinis, ſed contra machinarum ra-
tionem, Architectorum ſolertia ſunt liberatæ.
Quas potui de machinis
expedire rationes pacis belliq́;
temporibus, & vtiliſsimas putaui, in hoc
volumine perfeci.
In prioribus verò nouem, de ſingulis generibus & par-
tibus comparaui, vti totum corpus omnia Architecturæ membra in de-
cem voluminibus haberet explicata.
IN TOTIVS OPERIS PERORATIONEM
Peroratio erat poti{us} verſiculo à fine quinto, ibi, Qu{as} potui: ſed maluim{us}
lectori indulgentes receptam Vitruuij ſectionem retinere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index