Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (454) of 795 > >|
468454INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM vitreos diametri 1 {11/12} poll. quorum alter baſin politam, alter aſpe-
ram habebat, hi ſibi impoſiti vix ſe attrahebant vi grani dimidii:
tum
tertium lævigatæ baſeos appoſui baſi lævi primi cylindri, qui am-
bo ſe attraxerunt vi 1 {1/2} grani:
duo cylindri cuprei ejusdem magnitu-
dinis, planæ baſeos ſed aſperæ, ſe non attraxerunt vi, quæ ope ac-
curatiſſimæ noſtræ bilancis obſervari potuit;
paulum lævigatæ,
attractio fuit {1/4} grani, ulterius politæ fuit æqualis grano 1.
politæ
quantum fieri poteſt, eos atterendo ſupra ſe mutuo interpoſito oleo
&
ſubtiliſſimo lapide Tripolitano, & bene ſiccæ puræque ſe
attraxerunt vi granorum 2.
non tamen ſuperficies eo modo lævi-
gatiſſimæ ſunt factæ, quippe nondum ſplendebant.
Ex quibus
apparet, quare corpora aſperrimæ ſuperficiei ſibi impoſita non co-
hæreant, cum nimirum ſe in pauciſſimis attingant punctis, neque
vis attrahens ex toto egreſſa corpore eouſque ſeſe exporrigat, ut in
alterum corpus agat, idcirco attrahunt ſe minoribus viribus, quam
quæ ſub ſenſus cadunt.
Objectionibus plurimis ita obviam imus, cum
ſemper quæri ſoleat, data attractione, cur duo ligna ſibi impoſita non
cohæreant?
cur cubus metallicus alteri appoſitus non cohæreat,
ac ſi igne fuſus in unam maſſam uterque fuiſlet?
verum hæ evane-
ſcunt difficultates, ſi ad aſperitates ſuperficierum ſeſe attingentium
attendamus, impedientes quominus attractio ſenſibilis oriatur.
Hinc intelligimus, quare corpora maxime cohærentia, uti A-
damas, Gemmæ, Silices, Vitra &
c. diffracta ſuperſiciem ſplen-
dentem exhibeant, quæ ex planiſſimæ ſuperficiei partibus conſtare
videtur, quarum una alteram immediate attingere poteſt;
cum è
contrario corpora minoris firmitatis diffracta ſuperficiem exhibeant
aſperam &
inæqualem, utpote conſtantem ex corpuſculis, quorum
ſuperficies aſperiores etiam in paucioribus punctis attigerunt reli-
quas:
Et quia infinitis gradibus corpuſculorum ſuperficies quoad
aſperitatem inter ſe differre, &
majori minorive congruentia do-
nari poterunt, firmitas corporum majorum poteſt eſſe infinite varia.
Non alienum erit ab hoc loco demonſtraſſe Cohærentiam in im-
mediato cöntactu corporum poſſe eſſe maximam, quæ exigua eſt
in parvo corporum a ſe intervallo, prout ſecundum aliquam pro-
portionem decreſcit attractio in diſtantiis:
Sit enim centrum cir-
culi A, T ab.
XVII. fig. 14. cujus radius eſt A D ſupra aream hujus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index