Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (41) of 672 > >|
46941 9[Figure 9]
DISSER TATIO SECUNDA.
De Ignibus Aeris.
DAnd. Injecto terrore concuſſionum & incendiorum,
quorum cauſas tellus in ſinu fovet, horreſcebat po-
ſtrema noſtra Diſſertatio:
ad mitiorum Ignium ge-
nus, quos aër hoſpites recipit, transferendus eſt
ſermo.
Mitiores autem voco Ignes Aëreos, quia li-
cèt inter illos Fulmina enumerentur, tamen ad plurimos qui-
dem metus, ſed ad pauciſſimos periculum pertinet:
reliqui ferè
ſunt innoxij.
Grad. Siquidem ubicunque impreſſa Ignis veſtigia deprehen-
dimus, eò, vel in cæca telluris viſcera, noſtræ diſputationis
curſum intendimus, utique mentis aciem avertere non licet ab
Ignibus, qui ſponte ſuâ citrà noſtrum miniſterium in hoc ſpira-
bili aëre orti, lucem, ut plurimum à fervore ſejungentes, in
oculos ipſos incurrunt, cujuſmodi ſunt, quos Poëta hiſce ver-
ſiculis comprehenſos voluit,
Saltantes Capreę. Currentia Sydera. Flammæ.
Lancea. Stella cadens. Ignis Perpendicularis.
Fax.
Ignis Fatuus: Lambens. Draco. Caſtore Pollux,
Cúmq;
Helenâ. Tonitru. Fulgur. Fulménque. Cometa.
Maur. Multa nomina, ſed non multarum rerum notæ: plu-
rium enim ex enumeratis Ignibus totum diſcrimen in figurâ,
aut in motu, poſitum videtur, cum eadem ſit natura.
Sed ne
præpoſtero ordine Diſſertationem noſtram inſtituamus, à tui
illius Poëtæ, ſaltantes Capreas protinus inſequentis, ordine re-
cedendum;
cum potiùs qui nobis propiores ſunt ignes, priorem
in Diſputatione ſibi locum vendicent.
Primò igitur ſpectandos
ſe præbent ignes, quibus Fatuis nomen fecere:
neque eatenus
ab ignium cenſu excludendi ſunt, quatenus nihil ardoris

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index