Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
461
461 (439)
462
462 (440)
463
463 (441)
464
464 (442)
465
465 (443)
466
466 (444)
467
467 (445)
468
468 (446)
469
469 (447)
470
470
< >
page |< < (447) of 530 > >|
469447DE ARCHITEC. LIB. X. eſt Sext{us} Pompei{us} Fest{us}. Meminerunt Plutarch{us} in Marcello, Vegeti{us} libri
quarti cap.
XXIII. & apud Athenæum Dipnoſophiston XIIII. pro muſico in-
ſtrumento Euphorion, pro machina verò Biton, Andre{as} Panormitan{us}, Polybi{us}
lib.
VIII. & Moſch{us}, qui ait Heraclidem Tarentinum inueniſſe.
Sed ibi malleolis confixæ. ] Malleoli, vt ſcribit Noni{us} Marcell{us}, ſunt
manipuli ſpartei pice contecti, qui incenſi aut in muros, aut in testudines iaciuntur.
Ammian{us} autem lib. XXIII. tradit hac ſpecie figurari, Sagitta eſt cannea inter
ſpiculum &
arundinem, multifido ferro coagmentata, qua in muliebris coli for-
mam, quo nentur lintea ſtamina, concauatur venter ſubtiliter, &
plurifariam pa-
tens, atque in alueo ipſo ignem cum aliquo ſuſcipit alimento, &
ſi emiſſa lenti{us} ar-
cu inualido (ictu enim rapidiore extinguitur) hæſerit vſquam tenaciter, cremat
quæque conſperſa, acrior excitat æſt{us} incendiorum, nec remedio vllo, quàm ſuperie-
cto puluere conſopitur.
Fit & mentio apud Vegetium lib. IIII. cap. XVIII.
Hacten{us} his nostris æſtiuis lucubrationib{us} lucem adferre tenebricoſo autori
ſtuduim{us}, ad cæteros ſi hinc aliqua perueniat vtilit{as}, non nos impenſæ operæ, collo-
catarum\’ horarum pœnitebit.
Multa quidem conſilio prætermiſim{us}, non tam igno-
rata nobis, quàm contempta, aut dilata.
Ne enim hoc tempore ſententia fuit omnia
perſequi, ſed in aliud, quo liberiore otio perfruemur, reiecim{us}.
Quin & deſperatis
non putaui adhibendam medicinam.
Alioquin (quod Caſſerellam, animæ dimidium
meæ, dicere memini) nemo reprehenſ{us}, qui è ſegete ad ſpicilegium reliquit ſtipu-
lam.
Et vt in magna ſylua boni venatoris eſt indaganter fer{as} (vt inquit Columel-
la) quàm plurim{as} capere, nec cuiquam culpæ fuit, non omnes cepiſſe, ita nobis ſa-
tis abunde\’ eſt tam operoſi muneris, quod primi ſuſcepim{us}, magnam partem tra-
didiſſe, μιᾶς γ{ει}ρὸς ἀσθ{ον}Ής μάχΗ, ait Euripides in Heraclidis.
Adeo\’ non re-
formidam{us} argui, vt nobis rem gratißimã lecturi noſtra (ſi quis tamen leget) ſint
facturi, ſiqua min{us} acuratè interpretata reprehenderint, vel non inuenta monſtra-
uerint.
Nos, quæ potuim{us} pro tempore, præstitim{us}, ac tam multa caſtigauim{us}, vt
ſi quis tantundem fecerit, pauca admodum defutura videantur, quo min{us} in
ſuum nitorem restituatur hic autor.
Alij fortaſſe à nobis excitati in id incumbent,
&
nacti, quàm nos, exemplaria castigatiora (nimirum quæ vidim{us} omnia per-
uerſionib{us} &
errorib{us} ad vnum ſcatent, & quib{us} malis carere, quàm legendo
malè collocare bon{as} hor{as}) macul{as} detergent, quòd ſint vitia, quæ auxilio vete-
rum librorum tutò corrigi poßint:
aut maiore ingenio præditi, ei{us} beneficio, quod
legendum fuit, reponent.
Hoc tamen testatum volum{us}, labores hos noſtros maiores
fuiſſe, quàm viſum iri ſperem{us}.
Hæc Philander Romæ primum commentabar III. Calend. Auguſt.
M. D. XLI. ſuadente impellenteq́; , & adiuuante mecœnate
meo GEORGIO CARD. ARMAGNACIO,
regio tum ad Paulum tertium
Pont.
Max. Legato.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index