Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Table of figures

< >
Error: no table of contents!
< >
page |< < of 283 > >|
Quod autem ex huius theorematis demonſtratione li­
quet
centrum grauitatis trianguli eſse in ea recta linea,
quæ
ab angulo ad bipartiti lateris ſectionem pertinet,
Archimedes
per inſcriptionem figuræ ex parallelogram­
mis
demonſtrauit, aliter autem per diuiſionem trianguli
in
triangula nequaquam: qua enim ratione hoc ille tentat,
ea
ex nono theoremate eiuſdem prioris libri de æquipon­
derantibus
neceſsario pendet.
Cum igitur in illo ante ceden
ti
ſit fallacia accipientis latenter ſpeciem trianguli; ſcale­
num
ſcilicet pro genere triangulo, neque conſequens erit
demonſtratum
.
Quod autem dico manifeſtum eſt: Datis
enim
duobus triangulis ſimilibus, & in altero eorum dato
puncto
, quod ſit trianguli centrum grauitatis, punctum in
altero
triangulo modo ſimiliter poſitum ſit prædicto pun­
cto
, nititur demonſtrare eſse alterius trianguli centrum
grauitatis
: cum autem nondum conſtet centrum graui­
tatis
trianguli eſse in recta, quæ ab angulo latus oppoſi­
tum
bifariam ſecat, ſed ex nono theoremate ſit demonſtran
dum
medio decimo, non poteſt illud accipi in nono theo­
remate
, quod ad demonſtrationem eſset neceſsarium.
per­
mittitur
igitur aduerſario ponere centrum grauitatis trian­
guli
, vbicumque vult intra illius limites.
atqui cum datis
duobus
triangulis iſoſceliis ſimilibus, & in altero eorum
dato
puncto, quod non ſit in prædicta recta linea, poſsint
in
altero duo puncta prædicto ſimiliter poſita inueniri, quo­
rum
vnum duntaxat concedet aduerſarius eſse alterius
trianguli
centrum grauitatis, non autem non ſimiliter po­
ſitum
, ex quo abſurdum infertur partem anguli æqualem
eſse
toti: quid quod datis duobus triangulis æquilateris, &
in
altero eorum dato puncto, quod non ſit centrum trian-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index