Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
471 43
472 44
473 45
474 46
475 47
476 48
477 49
478 50
479 51
480 52
481 53
482 54
483 55
484 56
485 57
486 58
487 59
488 60
489 61
490 62
491 63
492 64
493 65
494 66
495 67
496 68
497 69
498 70
499 71
500 72
< >
page |< < (43) of 672 > >|
47143De Ignibus Aeris. Chry ſolampis ex auro, & igne vocata gemma, aurea enim eſt
die, &
nocte ignea. Et ſi quid huju ſmodi ob ſervatum reperitun
Nihil ſcilicet hinc eruitur, niſi lucem corporibus ipſis inhæren-
tem eſſe aſpectabilem in tenebris, quia luce diurnâ obruitur:
ſicut experiri quilibet poteſt, ſi carbones ignitos ſoli exponat;
tum in locum obſcurum eos inferat;
priùs enim vix accenſi ocu-
lis apparent, deinde eorum fulgor cernitur.
Cæterùm non radij
tantùm optici, quos oculus excipit, quandiu lux ipſa manet,
ſed &
ſcintillæ ex animalis corpore aliquando proſiliunt, & con-
tinuò evaneſcunt, ferè quemadmodum cum è ſilice excutiun-
tur:
ut contigit puero Jenenſi, cui, ut narrat Libavius lib. r.
De origine rerum, detracta per occiput interula ſcintillas co-
pioſas unà deterſit.
Grad. Huic ſi addas puerum alium Romanum duodennem,
qui, Alexandro Taſſono teſte lib.
5. quæſt. 36. , frictione ſcintil-
lasè capillis proliciebat, ejúsque caput olebat ſulphur, quodam
odore ſuſpicionis ſenties non omninò differre ſcintillas huju ſmo-
di ab igniculis è ſilice, aut è cryſtallo, alióve lapide pretioſo,
chaly bis percuſſione excuſſis, quos non rarò ſulphureum odo-
rem manifeſtò efflare experimur.
Ut tamen pueri illius caput
deprehenſum fuerit olere ſulphur, quo abundaverit, hoc ad
Idioſy ncraſiam referendum eſt;
ſiquidem neque omnes ſcintil-
læ è ſilice excuſſæ ſulphùr omninò redolent;
eſto, ſulphuris par-
ticipes ſint, cùm vim incendendi obtineant.
Scintillas verò ex
animalis alicujus corpore prodeuntes incendium excitaſſe nuſ-
quam legr, nec unquam audivi.
Quapropter illas citrà accen-
ſionem, ut plurimum ſaltem, proſilijſſe crediderim, ſed ipiri-
tum ſali volatili miſtum, ex cutis meatibus frictione apertis,
prodijſſe unà cum pingui vapore, cui complicatus, motu ex-
porrectionis &
contractionis, lucis ſpeciem ex hibuerit; quæ
continuò perierit diſſipato vapore atque ſpiritu:
nam, ſicut aliàs
in lucernæ flammâ obſervavimus, non lucent igniculi à vapore
ſejuncti.
Ideò licèt calidas particulas plurimas animalium cor-
pora emittant, illæ tamen non ſemper lucent, quia vel nullo
pinguiuſculo vapore continentur, vel nimis tenui, vel præter
modum craſſo, ita ut vibrare ſe nequeant.
Nihiligitur habet
oſtenti ex Alexandri acriùs pugnantis capite ſcintillas emicuiſſe;
nemo enim neſcit in æſtuantis animi contentione, quam comi-
tetur corporis labor, ex capite plures ſpiritus confertim erum-
pere, atque hurnorem in vapores reſolvi, cùm multo ſudore
caput manat;
nam & ſæpiùs ex aliquor um capite, ob æſtiv

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index