Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of contents

< >
[461.] Latitudines, longitudineſq́ue vmbrarũ in horologio ſuperiore declinante à Septentr. in or. grad. 30. & ad Horizontem ex parte inclinato gr. 52. M. 3. pro ho-ris à mer. & med. noe. ad latitudinem Grad. 42.
[462.] In tropico ♋, latitudines vmbrarum partim ſunt ſuperiores, & partim inferiores: vt in tabellis apparet.
[463.] In Æ quatore ſunt omnes vmbrarum latitudines inferiores.
[464.] FINIS QVINTI LIBRI.
[465.] GNOMONICES LIBER SEXTVS.
[466.] AVCTORE
[467.] CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBER GENSI SOCIETATIS IESV.
[468.] EXPLICATIO CIRCVLORVM, ET circumferentiarum, quos præcipue in Analemmate Ptolemæus conſiderat. CAPVTI.
[469.] INVENTIO CIRCVNFERENTIÆ HECTEMORIÆ, horariæ, deſcenſiuæ, meridianæ, Verticalis, atque horizontalis, de quibus in antecedenti cap. dictum eſt, ex Analemmate, Sole exiſtente in Aequatore, ad quamcunque latitudinem. CAP. II.
[470.] SCHOLIVM.
[471.] DEMONSTRATIO EORVM, QV AE dicta ſunt in antecedenti cap. de inuentione prædictarum ſex circunferentiarum. CAP. III.
[472.] INVENTIO CIRCVNFERENTIAE HECTEMORIAE, horariæ, deſcenſiuæ, meridianæ, Verticalis, atque horizontalis, ex Analemmate, Sole exiſtente in quouis parallelo extra æquinoctialem circulum, ad quamcunque latitudinem. C A P. IIII.
[473.] SCHOLIVM.
[474.] DEMONSTR ATIO EORVM, QV AE IN ANTECEDENTI cap. dicta ſunt de inuentione prædictarum ſex circun-ferentiarum. CAP. V.
[475.] DIVISIO ANALEMMATIS IN HORAS, pro quib{us} prædictę circunferentiæ ſunt inueſtigandæ, vt ex illis horo- logium horizontale, Verticale, ac Meridianum con- ſtruatur. CAP. VI.
[476.] INVENTIO CIRCVNFERENTIAE HECTEMORIAE, horariæ, deſcenſiuæ, meridianæ, Verticalis, atque horizontalis, ex doctrina ſinuum, Sole exiſtente ſiue in Aequatore, ſiue in alio quouis parallelo, ad quamcunque latitudinem. CAP. VII.
[477.] INVENTIO SVPRADICT ARVM SEX CIRCVNFEREN-tiarum in ſphæra recta tam Geometrice ex Analemmate, quàm per numeros ex doctrina ſinuum, ſiue Sol exiſtat in Aequatore, ſiue in alio quouis parallelo. CAP. VIII.
[478.] CONSTRVCTIO HOROLOGII HORIZONT ALIS, Verticalis, ac Meridiani, ex ſupradictis ſex circun-ferentijs. CAP. IX.
[479.] SCHOLIVW.
[480.] DE HOROLOGIIS DECLINANTIBVS VEL AVERTICALI, vel ab Horizonte, & inclinatis ad Horizontem, & ijs, quæ à Ver-ticali declinant, & ſimul ad Horizontem ſunt inclinata. CAP. X.
[481.] SCHOLIVM.
[482.] FINIS SEXTI LIBRI.
[483.] GNOMONICES LIBER SEPTIMVS.
[484.] AVCTORE
[485.] CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBERGENSI SOCIETATIS IESV.
[486.] DE HOROLOGIO HORIZONTALI Aſtronomico. CAP. I.
[487.] DE ARCVBVS SIGNORVM IN HOROLOGIO horizontali deſcribendis. CAP. II.
[488.] DE ARCVBVS LONGITVDINVM DIERVM in eodem horologio horizontali deſcribendis. CAP. III.
[489.] DE HOROLOGIO HORIZONTALI Italico, & Babylonico. CAP. IIII.
[490.] Horæ ab or. vel occ. & à mer. vel med. noc. ſe mutuo ſecantes in vno \\ eodem puncto lineæ æquinoctialis.
< >
page |< < (456) of 677 > >|
472456GNOMONICES accidet, ſi facies ſuperior circuli inclinati ad ortum vergat. Idem prorſus dicendum eſt de circulo
inclinato ex parte australi.
Si enim facies eius ſuperior occaſum reſpiciat, arcus Meridiani
ex parte auſtrali inter ipſum, &
Horizontem minor ſit arcu Meridiani inter parallelum auſtra-
lem &
Horizontem, diuidetur tam ille auſtralis parallelus, quam borealis oppoſitus, in duobus
quoque punctis, quorum orientale minus distat à ſemicirculo Meridiam ſupra Horizontem exi-
ſtente, quàm occidentale, propter angulum acutum, quem circulus inclinatus cum Meridiano ad partes
orientales, boreales efficit:
Si verò arcus Meridiani inter circulum inclinatum, & Horizontem ma-
ior fuerit arcu Meridiani ex parte auſtrali inter parallelum auſtralem, &
Horizontem, ſecabitur pa-
rallel{us} ille auſtralis in duobus punctis occidentalibus, parallelus verò borealis oppoſitus in duobus pun
ctis orientalibus.
Contrarium his continget, ſi facies ſuperior circuli inclinati in ortum vergat. Quod ſi
1110 planum ex parte australi inclinatum ſit, ſecet Meridianum inter polum arcticum, &
parallelum bo-
realem, vel inter Aequatorem, &
parallelum borealem, idem dicendum erit, quod ſupra, cum planum
ex parte boreali inclinatum erat, ſecabat Meriaianum inter Horizontem, &
parallelum borealem,
vel inter Aequatorem, &
parallelum borealem. Quæ omnia ex ſphæra materiali facile colligi poſſunt,
at que intelligi.
IT AQVE hac ratione minores arcus parallelorum inter circulum inclinatum, & ſemicirculu@
22Quota hora an
te, & poſt meri
diem circulus
inclinatus pa-
rallelos Solis
interſecet, ae
proinde quot
horæ ſupra v-
tramque faci@
eiuſdem circu
li reperiantur.
& qua hora
Sol vtramqu@
illuminare in-
cipiat, aut deſi
nat, qua uia per
ſinu@ inquira-
tur.
Meridiani exiſtentem ſupra Horizontem, quos ponimus eſſe E K, H M, H R, inueſtigabimus.
Ex polo
310[Figure 310]332044305540 mundi arctico O, per puncta M, R, circuli maximi declinationum ducantur O M, O R, ſecantes Ae-
quatorem in P, &
T. Et quoniam in triangulo ſphærico E I K, (cuius angulus E, rectus eſt, & angu-
lus I, inclinationis circuli inclinati ad Meridianum, per propoſ.
27. lib. 1. notus, vnà c@m arcu Meri-
diani E I, inter planum, &
Aequatorem. Cum enim ex coroll. propoſ. 28. lib. 1. arcus Meridiani in-
ter planum inclinatum, &
polum arcticum poſitus ſit notus, & inter polum arcticum, & Aequatorem
interijciatur quadrans Meridiani, cognitus quoque erit arcus Meridiani inter planum inclinatum, &

Aequatorem.
Nam ſi planum ex parte boreali inclinatum ſit, infra tamen polum, erit arcus Meridiani
66Quantus ſit at
cus Meridiani
inte r planum
inclinatum, &
Aequatorẽ ſu-
pra Horizon@ẽ,
quomodo in-
telligatur.
7750 inter planum, &
Aequatorem ſupra Horizontem compoſitus ex quadrante, & arcu Meridiani inter
polum arcticum, &
planum inclinatum: Si autem planum inclinatum ſit ex parte boreali, ſupra tamen
polum, hoc eſt, ita tamen, vt arcus Meridiani inter Horizontem, &
planum inclinatum maior ſit altitu
dine poli ſupra Horizontem, vel ex parte auſtrali, ſupra tamen Aequatorem, hoc est, ita tamen, vt
arcus Meridiani inter Horizontem, &
planum inclinatum maior ſit altitudine Aequatoris, relinquetur
arcus Meridiani inter planum &
Aequatorem, ſi arcus Meridiani inter planum, & polum arcticum
ex quadrante auferatur:
Si denique planum inclinatum ſit ex parte auſtrali, ſed infra Aequatorem, hoc
eſt, ſed ar cus Meridiani inter planum at que Horizontem minor ſit altitudine Aequatoris, habebitur ar
cus Meridiani inter planum &
Aequatorem, ſi quadr ans ex arcu Meridiani inter planum, & polum ar-
cticum detrabatur, vt perſpicuum eſt) per propoſ.
18. lib. 4. Ioan. Regiom. de triangulis, vel per pro-
poſ.
14. lib. 1. Gebri, vel per propoſ. 42. noſtrorum triangulorum ſphæricorum, eſt, vt ſinus anguli E I

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index