Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (46) of 672 > >|
47446Diſſertatio Secunda. cum enim aliquando inter Syrtes anguſto tramite navis præter-
veheretur vento ſatis valido acta, juvenis quidam Hollandus,
ad quem plura vini dolia pertinebant, ſolicitus, ne per Navar-
chi incuriam carina altiùs arenis infigeretur, &
navis dehiſcens
aquam hauriret cum vini jacturâ, totus, ſed maximè caput,
ſudore multo manabat, quandiu periculum manſit.
Si tenebræ
fuiſſent, ſuſpicor potuiſſe luculam aliquam apparere.
Scaliger
de ſe ſcribit exercit.
104. Ad Montem Bellum in excubijs milit aribus,
procul in arbore viſa eſt lucis ſpecies.
Senſim acceſſi, miratus immobi-
lem.
Gallina er at candida, quæ metu ob tumultum rapinamque Ger-
manorum peditum conterrita, ex villa cum aufugiſſet, ibi pernoctabat.
Lucis illa ſpecies non erat candori omninò tribuenda; neq; enim
omnia candida noctu ſplendent, ſed expirationibus calidis ex
Gallinæ conterritæ corpore prodeuntibus.
Nam, licèt primus &
repentinus timoris impetus ſanguinem atque ſpiritum ad inte-
riora revocet, conſequens an xietas animum in diverſa verſans,
vehementi crebráque cordis pulſatione ſanguinem affatim ex-
primit ad extimas corporis partes:
ex quo languor atque defectio
virium:
Nam & curæ Græcis μωθῆ ςες dicuntur, quaſi μωεοθῆςες,
quòd vires &
robur corporis & animi depaſcant ferino more.
Ideò non ineptè Poëta in ſummo illo incenſæ Troiæ diſcrimine
ex pueri Aſcanij capite flammam erumpentem deſcribit lib.
2.
Æneid.
Namque manus inter, mœſtorúmq; ora parentum
Ecce levis ſummo de vertice viſus Juli
Fundere lumen apex, tactúque innoxia molli
Lambere flamma comas, & circùm tempora paſci.
Nos pavidi trepidare metu, crinémque flagrantem
Excutere, & ſanctos reſtinguere fontibus ignes.
Maur. Et quidem puero id congruentiùs adſcribitur; illa
quippè ætas &
calore abundat, & humore in vaporem facilè ſo-
lubili, tenerámq;
cutem permeante; qui tamen ob pinguiu ſcu-
lam naturam non ſtatim diſſipatur, ſed quaſi modicè concretus
capillis complicatur, capitíque inſtar Atmoſphæræ adhæret,
adeò ut lucidi igniculi pariter erumpentes, ſéque intrà vaporem
explicantes, flammam innoxiè lambentem mentiantur, quan-
diu vapor ipſe perſeverat, &
igniculorum eruptio. Quam vis au-
tem ut ex hominis aut animalis corpore proſilientes igniculi ſub
aſpectum cadant, &
luceant, opus ſit vapore, quo continean-
tur, &
proprium lucis motum exporrectionis & contractionis
exerceant, non eſt tamen neceſſe vaporem ipſum ex eodem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index