Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
461 33
462 34
463 35
464 36
465 37
466 38
467 39
468 40
469 41
470 42
471 43
472 44
473 45
474 46
475 47
476 48
477 49
478 50
479 51
480 52
481 53
482 54
483 55
484 56
485 57
486 58
487 59
488 60
489 61
490 62
< >
page |< < (50) of 672 > >|
47850Diſſertatio Secunda. tur, quatenus non multò poſt deſæviebat procella, ſubſidebátq; ;
Oh ſanctas gentes, quibus hæc naſcuntur in undis Numina!
liceat mihi ab hortis ad Mare Poëtę ſcomma detorquere.
Utique
&
Ignis Fatuus in ſepulcreto collucens aliquam ſibi Divinitatis
particulam vindicabit;
hic nempe à Caſtore illo & Polluce non
diſtat naturâ, ſed loco;
ſiquidem ex ſimili omnes materiâ coaleſ-
cunt;
nec quicquam intereſt, humíne? an ſublime ardeant.
Vidi, ait Plin. lib. 2. cap. 37. Nocturnis militum vigiliis, inhærere pili s
pro vallo fulgorem, effigie ea.
Inter militare pilum & navis malum,
quod ad rem præſentem attinet, vix ullum diſcrimen agnoſco,
hoc uno excepto, quòd infixum vallo pilum in terra hæret, ma-
lus ex navis carinâ erectus in ſalo fluctuat;
fulgor tenue pilum
circumplectens ejuſdem effigiem exprimit, craſſiorem autem
malum non complectitur, nec ad ejus formam effingitur.
Quis
neſciat haſtam ſub dio erectam nocturno vapore telluri circum-
fuſo humeſcere?
Si igitur vapor ipſe, quem terra exhalavit,
pinguis fuerit, habeátque immiſtos lucidos igniculos, cum ha-
ſtæ adhæreat, in tenebris ſplendentis haſtæ, aut eju ſdem ferreæ
cuſpidis, cui faciliùs humor adhæret, ſpeciem exhibebit.
Cur
autem vapor ille pilis adhærens ſplendeſceret, at non item aër
ipſe pilis interiectus, quamvis ſimili naturæ vapore imbutus,
duplicem cauſam agnoſcerem:
Altera eſt petita ex lucis naturâ;
cum enim motu exporrectionis &
contractionis cieatur, neque
quâ parte lignum aut ferrum tangit, explicare ſe valeat, vires
ſuas omnes exerit, quâ parte nihil obſtat;
adeóque validiùs ur-
gens æthereos globulos impreſſionem facit in intuentium oculos:

id quod præſtare nequit, cùm movetur languidiùs in aëre inter-
medio liberè circumquaque ſe explicans.
Altera verò cauſa,
ducitur ex vapore ipſo, qui ſenſim alius atque alius haſtæ, aut
ferreæ eju ſdem cuſpidi adhærens craſſeſcit (perinde ferè atque
exilis vapor herbarum foliis adhærens in rorem concreſcit)
lucidos autem igniculos non fieri conſpicuos nimis tenui vapori
immiſtos obſervavimus in lucernæ flammâ.
Dand. Ex terrâ quidem à diurno Solis fervore evocatos cum
igneis exhalationibus aqueos vapores haud ægrè concipimus, qui
militaribus haſtis adhærentes noctu luceant;
ſed ex navi ſimi-
lem vaporis &
igniculorum complexionem exurgere uſque ad
ſummum carcheſium, aut ad antennam, non eſt cur ſuſpice-
mur;
cum maximè hujuſmodi ignes non niſi procellam ſubſe-
quantur:
Quapropter illud conſequens eſt, quòd aliunde accer-
ſitus vapor in navis malo, aut in antennâ conſideat.
Verùm

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index