Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
471
471 (457)
472
472 (458)
473
473 (459)
474
474 (460)
475
475 (461)
476
476 (462)
477
477 (463)
478
478 (464)
479
479 (465)
480
480 (466)
< >
page |< < (464) of 795 > >|
478464INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM eâque ipſâ partes attenuari, ab Aqua ſales ſolvi, atque ab his bi-
nis cauſis ſuperficies aſperas terreſtres impleri, mutuum partium
contactum augeri, &
Cohærentiam inde pendere, patet clare
nam loco Aquæ ſubigatur Calx cum oleo, ſive olivarum, ſive rapa-
rum, ſive alio craſſo:
manebit paſta ſemifluida nec firmitatem ac-
quirit unquam:
hæc inter binos poſita lapides, oleo quidem
quadantenus orbabitur attracto a lapidibus, nihilominus lapides
non conjunget:
eſt oleum fluidum aliquod veluti Aqua, cur hæc
igitur non eosdem effectus edit?
tantum, quia nec partes Calcis
attenuat, nec ſalia ſolvit, nec immediate partes lapidibus appli-
cat, aut contactuum puncta auget.
Si de efferveſcentia paſtæ Calcis dubitemus, Gypſum ejus loco
ſubſtituamus:
qui in pulverem redactus, & aqua permiſtus frigi-
da, inſignem calorem concipit, qui ab efferveſcentia tantummo-
do oritur, tum rarefit, &
illico in maſſam abit duriſſimam: Gy-
pſum tamen cum oleo miſtum nec fervet, nec calorem concipit,
nec ullam duritiem acquirit, manens modo paſta ſemifluida.
Nec nunc amplius latet, quare Calx facta ex lapidibus combuſtis
in multo majorem duritiem abeat, quam quæ ex conchis piſcium
conficitur:
quippe conchæ ſunt partes animalium, quæ potiſſi-
mum e ſale volatili, parum e ſale fixo conſtant.
Lapides contra non
volatilem, ſed fixum poſſident ſalem, unde plus ſalis fixi eſt in Cal-
celapidum, quam quidem concharum, &
hinc multo vehementius
efſerveſcit, quando in aqua extinguitur, ita mutuo attritu partes
multo ſubtiliores acquirit, &
poſtea inter lapides poſita, multo
profundius eorum aſperitates ingreditur;
accuratius implet; in plu-
ribus punctis contingit;
fortius attrahitur; validiusque cohæret,
quam partes concharum calcinatarum.
Sexto modo corpora firmitatem acquirere & in moles majores
abire monuimus, peractâ nonnullorum liquorum lecum mixtorum
efferveſcentiâ;
veluti ſi ſpiritus ſalini acidi cum alcalicis liquoribus
miſcentur:
efferveſcentia hæc oritur, quia partes ſe magno impetu
attrahunt, hinc ruunt verſus ſe invicem, magna vi in ſe impingunt,
ſeſe applanant;
quia elaſtica ſunt, ſæpe excutiuntur iterum, cor-
poribus nempe ſe reſtituentibus in priſtinam figuram;
ab aliis iterum
attrahuntur, cum attritu ſupra ſe invicem moventur, ignem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index