Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
471
471 (710)
472
472 (711)
473
473 (712)
474
474
475
475
476
476
477
477 (713)
478
478 (714)
479
479 (715)
480
480 (716)
< >
page |< < (715) of 568 > >|
Sed myſterium illud totum, ſi bene perpendatur, ſomnium
quoddam
ex Pythagoræ aut Platonis Philoſophia enatum eſ-
ſe
apparet.
Nec proportiones ſatis quadrant, ut ipſe quoque
auctor
agnoſcit;
ſed, cur hoc ita ſit, alias cauſas plane frivolas
comminiſcitur
.
Idem levioribus etiam argumentis probat ex-
tremam
mundi ſuperficiem, ſtellas omnes continentem, ſphæ-
ricæ
eſſe figuræ;
ac numerum præterea earum neceſſariò eſſe fi-
nitum
, exeo quod ſingularum finita ſit magnitudo.
Illud vero
vaniſſimum
, quod à Sole, ad ſuperficiem cavam ſphæræ fixa-
rum
, definit ſpatium ſexies centena millia Terræ diametrorum.
Quoniam ſcilicet, ſicut Solis diameter ad diametrum Orbitæ
Saturni
;
quos inter ſe eſſe ſtatuit ut 1 ad 2000; ita ſit hic dia-
meter
ad illum ſphæræ fixarum interioris;
quod nulla ratio-
ne
nititur.
Atque hæc quidem Viro ſummi ingenii, magno-
que
Aſtronomiæ inſtauratori excidiſſe mirum eſt.
Nos vero
unà
cum præcipuis noſtræ ætatis Philoſophis, ne dubitemus
eandem
ſtellarum earum &
Solis naturam exiſtimare. Ex quo
11Nihil impe-
dire
, quo mi-
nus
creda-
mus
circa
unamquam-
que
ex fixis,
ut
circa So-
lem
, eſſe
Planetas
.
jam mundi idea multo major naſcitur, quam quæ ex hacte-
nus
traditis percipiebatur.
Quid enim nunc prohibet, quin
unamquamque
ex ſtellis hiſce, ſive Solibus, haud aliter ac
Sol
noſter, circum ſe Planetas habere putemus, quæ rurſus
ſuis
Lunis ſtipatæ ſint?
Imo hoc ita ſe habere, manifeſta
ecce
ratio ſuadet.
Etenim ſi cogitatione in cœli regionibus
nos
ponamus, non minus à Sole, quàm fixis ſtellis, remo-
tos
;
nihil quicquam diſcriminis haſce inter atque illum tunc
eſſemus
animadverſuri.
Longè enim abeſt ut corpora

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index