Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

Page concordance

< >
Scan Original
31 11
32 12
33 13
34 14
35 15
36 16
37 17
38 18
39 19
40 20
41 21
42 22
43 23
44 24
45 25
46 26
47 27
48 28
49 29
50 30
51 31
52 32
53 33
54 34
55 35
56 36
57 37
58 38
59 39
60 40
< >
page |< < (28) of 569 > >|
4828GEOMETRIÆ ad eandem partem ſecantium planorum exiſtent: Et ſi idem
ſecetur planis parallelis quomodocumq;
omnibus eiuſdem
lateribus coincidentibus, conceptæ in cylindrico figuræ e-
runt ſimiles, æquales, &
ſimiliter poſitæ.
Conſpiciatur figura Propoſit. 10. in qua iam propoſitas ſectiones
habemus, plana enim, AE, ME, tranſeuntia per cylindrici latera
21[Figure 21] ipſum ſecant, &
plana, BNG, COF, omni-
bus eiuſdem lateribus coincidunt, &
ſunt paral-
lela.
Dico ergo figuras, MZH, EIV, eſſe ſi-
miles, &
æquales, & ſimiliter poſitas, quod pa-
tet, nam illæ ſunt cylindrici, MHZI, oppoſi-
tæ baſes;
idem eodem modo probabitur de figu-
ris, AMH, DVE, &
de, ARH, DXE, &
tandem oſtendemus pariter figuras, BNGK, C
OFL, eſſe ſimiles, æquales, &
ſimiliter poſitas,
1111. Huius. quia ſunt cylindrici, BF, oppoſitæ baſes, quod
demonſtrandum erat.
COROLLARIV M.
_H_Inc apparet, quamuis figuram planam ex ſectione plani, oppofi-
tis baſibus cylindrici æquidiſtantis, in eo productam, eiſdem op-
poſitis baſibus eſſe ſimilem, æqualem, &
ſimiliter poſitam.
THEOREMA X. PROPOS. XIII.
SI quis cylindricus ſecetur plano per latera, deinde ſece-
tur planis oppoſitis eiuſdem baſibus æquidiſtantibus:
Communes ſectiones plani per latera ducti, & planorum ba-
ſibus æquidiſtantium, erunt lineæ, vellatera homologa fi-
gurarum ſimilium, quæ ex ſectione æquidiſtantium plano-
rum in cylindrico effecta in eodem producuntur.
Sit cylindricus, ADM, cuius oppoſitæ baſes, ABC, TDF, ſe-
cetur autem plano vtcumque per latera ducto, quod in eo producat
parallelogrammum, BF, &
alio vtcumque plano oppoſitis baſibus
æquidiſtante, quodin eo producat figuram, YNXO, &
in paral-
lelogrammo, BF, rectam, NO.
Dicorectas, DF, NO, BC, eſſe
lineas, vellatera homologa figurarum, TDF, YNO, ABC,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index