Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
< >
page |< < (721) of 568 > >|
485721COSMOTHEOROS, LIB. II. noſtræ, quàm cæterarum, atque etiam Solis, rotunditas
conſequitur;
quæ in Carteſiana hypotheſi tantum habet in-
commodi.
Porro & ſpatia horum vorticum, ut dixi, multo quam
ille contractiora pono.
Sic enim fere eos ſtatuo in va-
ſta cœli profunditate diſperſos, quemadmodum turbines
aquæ exiguos, hinc inde in ſpatioſo lacu ſtagnove, bacu-
li agitatione, excitatos, ac magnis intervallis totiſque ſta-
diis diſtantes.
Et ſicuti horum motus nequaquam ab u-
nis ad alios perveniunt, nec proinde ſeſe mutuo impe-
diunt;
ita quoque cœleſtium vorticum motus, circum aſtra
aut Soles, ſe habere exiſtimo.
Itaque neque alii alios deſtruere poſſunt aut abſorbere,
quemadmodum finxit Carteſius, cum oſtendere vellet quo-
modo ſtella aut Sol aliquis vertatur in Planetam.
Appa-
ret autem, cum hæc ſcriberet, non attendiſſe eum ad im-
menſam ſtellarum inter ſe diſtantiam;
idque vel ex hoc
uno, quod, cum primum Cometes aliquis intra vorticem
noſtrum, cujus centrum Sol occupat, deſcendit;
vult eum
nobis viſibilem fieri, quod eſt abſurdiſſimum.
Quomodo
enim, ſidus ejuſmodi, quod ex Solis lumine repercuſſo
tantummodo ſplendet;
ut cum pleriſque Philoſophis ipſe
ſtatuit;
quomodo, inquam, poſſet conſpici à tanto in-
tervallo, quod ſaltem decies millies contineret illud quod
à Terra ad Solem eſt.
Non enim ignorare poterat va-
ſtiſſimum, circa Solem undique extenſum, ſpatium;
cum
ſciret in Copernici ſyſtemate orbem magnum, hoc eſt,
orbitam Terræ, velut punctum eſſe cum illo compara-
tum.
Sed tota hæc de Cometarum, atque etiam de Pla-
netarum, &
mundi origine, commentatio apud Carte-
ſium tam levibus rationibus contexta eſt, ut ſæpe mi-
rer tantum operæ in talibus concinnandis figmentis eum
impendere potuiſſe.
Mihi magnum quid conſecuti vi-
debimur, ſi quemadmodum ſeſe habeant res, quæ in
natura exſtant, intellexerimus;
à quo longiſſime

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index