Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (472) of 795 > >|
486472INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
PROPOSITIO VII.
Si duo corpora oblonga, ejusdem materiæ, & homogeneæ, ubivis
æque craſſa, (uti ſunt cubi, parallelopipeda, prismata, cylindri)
&
æque longa, trahantur directione longitudinibus ſuis parallela,
cohærebunt viribus æqualibus, &
tantum ab æquali pondere vel
potentia frangentur.
De duobus corporibus ejusdem figuræ, æque longis, æque craſ-
ſis, ejusdem materiæ homogeneæ dubium poteſt eſſe nullum, cum
enim componatur unum corpus ex 100 fibris, alterum etiam conſta-
bit ex 100 fibris, ſingulis æqualibus in hoc corpore quam in altero
adeoque erit ſumma omnium Cohærentiarum in uno corpore æ-
qualis ſummæ omnium Cohærentiarum in altero, ergo utrum-
que corpus æque cohærens:
ſed ſit unum corpus Cylindrus, alte-
rum Parallelopepidum, ſint ambo æque craſſa, ergo conſtant ex nu-
mero eodem fibrarum, &
quia ſingulæ fibræ æqualiter cohærent,
erit ſumma cohærentiarum in Cylindro, æqualis ſummæ cohæren-
tiarum in Parallelopipedo, adeoque eadem utriusque corporis fir-
mitas, eademque potentia diffringens deſiderabitur.
PROPOSITIO VIII.
Si duo corpora oblonga, regularia, per totam ſuam longitudinem æque
craſſa, habuerint eandem longitudinem, ſed diverſam craſſitiem,
fuerint vero ex eadem materia, &
trahantur ſecundum ſuas longi-
tudines, cohærebunt viribus, quæ ſunt in ratione craſſitierum.
Tab, XVIII. fig. 7. Sit enim corpus oblongum A B X, & aliud
C K ex eadem materia homogenea, concipiatur C K diviſum in cor-
pora æque longa &
æque craſſa quam eſt A B, uti in C E D F,
E G F H, G I H K.
quodlibet horum tractum ſecundum longitudi-
nem, veluti etiam A B, cohærebit æquali vi ac A B, conſtat enim
ex totidem particulis cohærentibus &
æque cohærentibus ad quam-
libet ſectionem transverſam quam A B, quare vis cohærentiæ in
A B erit ad eam in C K, uti eſt A B ad numerum corporum æque
craſſorum in C K, hoc eſt uti craſſities B X ad D K.
Corol. 1. Ergo Priſmata, Parallelopipeda, & Cylindri ex

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index