Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 283 > >|
1AH, ita fiat ED, ad DK: & quoniam angulus BAG,
æqualis eſt angulo EDF: quorum angulus EDK,
æqualis eſt angulo BAH, erit reliquus angulus KDF,
æqualis reliquo angulo HAC; ſed angulus HAC, eſt
maior angulo BAH; ergo & angulus KDF, maior erit
angulo BAH; poſito igitur angulo FDL, æquali an­
gulo BAH, ac proinde minori, quàm ſit angulus FDK,
fiat vt BA, ad AH, ita FD, ad DL. Dico, in triangu­
lo EDF, duo puncta K, L, ſimiliter poſita eſse ac pun­
ctum H, in triangulo BAC.
Iungantur enim rectæ AH,
BH, CH, EK, KF, FL, LE.
Quoniam igitur an­
gulus EDK, eſt æqualis angulo BAH, qui lateribus
homologis continentur; erit angulus DEK, æqualis an­
gulo ABH: ſed totus angulus DEF, æqualis eſt toti an­
gulo ABC; reliquus igitur angulus KEF, æqualis erit
reliquo HBC: ſed ex æquali eſt vt CB, ad BH, ita
FE, ad EK; igitur vt antea erit angulus KFE, æqualis
angulo HCB, & angulus DFK, æqualis angulo ACH,
& angulus FDK, æqualis angulo CAH; punctum igi­
tur K, ſimiliter poſitum erit in triangulo EDF, ac pun­
ctum H, in triangulo ABC.
Rurſus quoniam angulus
FDL, æqualis eſt angulo BAH, & latus AB, homo­
logum lateri DF, (eſt enim vt BA, ad AC, ita FD, ad
DE) ſed vt BA, ad AH, ita eſt FD, ad DL, per con­
ſtructionem; ſimiliter vt ante, oſtenderemus, punctum L,
in triangulo EDF, ſimiliter poſitum eſse puncto H; in­
uenta igitur ſunt duo puncta in triangulo DEF, ſimili­
ter poſita ac punctum H, in triangulo BAC.
Quod pro­
poſitum erat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index