Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
51 37
52 38
53 39
54 40
55 41
56 42
57 43
58 44
59 45
60 46
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
< >
page |< < (35) of 361 > >|
4935SECTIO TERTIA. patet fore altitudinem, quæ velocitati aquæ effluentis reſpondet = {mm/nn} v,
quæ proin, ſi vocetur z, erit nnNdz - mmzydx + {mmnnzdx/y} = mmyxdx.
Corollarium 2.
§. 10. Si foramen ſit valde parvum, ratione amplitudinum vaſis,
fit n = o, totaque æquatio abit in hanc - mmzydx = - mmyxdx vel
z = x;
tunc igitur aqua ea conſtanter effluit velocitate, qua ad altitudinem
ſupremæ ſuperficiei usque aſcendere poſſit, quem ſolum caſum Geometræ
hactenus fuerunt recte aſſecuti:
valetque hæc propoſitio pro omnibus vaſis
utcunque formatis:
at cum foramen non ut infinite parvum conſideratur,
nequaquam negligenda eſt vaſis figura.
Notari tamen poteſt, quod niſi fo-
ramen ſit ampliſſimum, ſine notabili admodum errore idem ut infinitè par-
vum conſiderari poſſit.
Corollarium 3.
§. 11. Cum fluidum non eſt ubique idem, ſimili modo inſtituen-
dus eſt calculus, inquirendo nimirum tum in incrementum aſcenſus poten-
tialis fluidi compoſiti, tum in Deſcenſum actualem, eaque inter ſe æquando.
Quod ſi autem foramen ſit valde parvum, per ſe patet, quod etiam calcu-
lus oſtendit, fore ut fluidum velocitate exiliat altitudini debita tali, ut ſi vas
ad eandem altitudinem liquore eodem, qui exilit, repletum ſit, eandem
preſſionem latera foraminis ſuſtineant.
Scholium Generale.
§. 12. Priusquam Corollaria ſpecialiora ex theoria noſtra dedu-
camus circa motum fluidorum ex vaſis cylindricis, conveniet hic examina-
re, quousque hypotheſes aſſumtæ cum rei natura conſpirent &
quænam aliæ
intervenire poſſint cauſæ, quarum in computo nullam rationem habuimus,
motum fluidum diminuentes.
Quod primo attinet ad Principium conſervationis virium vivarum ſeu
perpetuæ æqualitatis inter aſcenſum potentialem deſcenſumque actualem nihil hîc vi-
deo, quod ei notabili impedimento eſſe poſſit, ſi modo à frictionibus, te-
nacitate, aëris reſiſtentia hujuscemodique aliis obſtaculis mentem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index