Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (62) of 672 > >|
49062Diſſertatio Secunda. tare, validiùs adhuc urgente, arctiúſque premente exhalatio-
ne, quæ in latera tunc primùm ſecedit;
ſed, hac poſtea latiùs
digrediente ac langueſcente, illa ſe faciliùs explicat, &
terra,
dilatatur, ut laterariâ exhalatione circumſcribente cunei for-
mam induat.
Cum autem manifeſtum ſit exhalationem ex con-
cepto impetu rectâ progredientem celeriùs moveri, quàm quæ
obliquè flectitur ad latus, illa præ hac citiùs venit ad cunei ba-
ſim (&
quidem breviore viâ) atque adeò materiam exagitans
baſim amplificat, antequam eò perveniat exhalatio, quæ ad
latus tendit:
propterea hæc occurrens baſi amplificatæ, ab inte-
riori exhalatione etiam tùm commotâ ita inflectitur, ut ejus
pars motum, turbinis in morem, concipiens liquentem ac mol-
lem adhuc cunei materiam perfodiat, reliqua progrediatur in-
ſtituto itinere:
atque idcircò foramen amplius eſt, quâ parte
exhalatio perfodiens ſibi viam aperit &
ingreditur, anguſtius
verò, quâ parte egreditur.
Dixi autem liquentem ac mollem
cunei materiam;
ſi enim in fornace ob nimium calorem, qui
igni proximi collocati fuere crudi lateres, non rarò, dum co-
quuntur, fluunt, ac ſolvuntur in quaſi ferream materiam;
quanto validior eſt fulminis calor, ut terram illo imbutam ſimi-
liter emolliat?
Grad. Omninò ex animi mei ſententiâ rem hanc definis;
nunquam enim acquieſcere potui aſſerentibus Cerauniam,
Brontiam, Ombriam, &
ſi qui ſimiles ſunt lapides, è nubibus
decidiſſe;
quemadmodum neque ranas in nube genitas quiſ-
quam audet affirmare ex eo, quòd illas ſaltitantes videat in pul-
vere, dum æſtate nimbi cadunt.
Sicut autem non ex omni pul-
vere exurgunt ranæ, ita neque fulmen omnem terram, quam
penetrat, obdurat, &
effingit in Cerauniam, ſed illam tan-
tummodò, quam congruis particulis imbutam invenit.
Maur. Sed & illud adde, quòd, ſicut non omnem æſtivam
pluviam conſequuntur ranæ (ſi tamen tunc efformantur) ita
non omne fulmen efficax eſt, ut terram excoquat, &
efformet in
Cerauniam, etiamſi terra cæteroqui idonea eſſet.
Hoc mihi
ſuadet tam varia fulminum naturâ, quæ licèt intrà exhalatio-
nis genus conſiſtat, eſt tamen multiplicium exhalationum tam
diverſa complexio, ut planè admirationem pariat earum effi-
cientia.
Mira fulminis, ſi intueri velis, ait Seneca lib. 2. nat. quæſt.
cap. 31. , opera ſunt, nec quicquam dubii relinquentia, quin divina
inſit illis, &
ſubtilis potentia. Loculis integris, & illæſis conflatur ar-
gentum.
Manente vaginâ gladius liqueſcit; & inviolato ligno

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index