Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (725) of 568 > >|
491725 225[Figure 225]
CHRISTIANUS HUGENIUS
Clariſſimo Viro,
D. Francisco Schotenio
S. D.
CUm in editione elegantiſſimorum ingenii
tui monumentorum, quam præ manibus
nunc habes, Vir Clariſſime, id inter cæ-
tera te ſpectare ſciam, ut varietate re-
rum, quarum tractationem inſtituiſti,
oſtendas quam latè ſe protendat divina Analytices ſcien-
tia, facilè intelligo etiam illa plurimùm propoſito tuo
inſervire poſſe, quæ de aleæ ratiociniis conſcripſimus;
quantò enim minus rationis terminis comprehendi poſſe
videbantur, quæ fortuita ſunt atque incerta, tantò
admirabilior ars cenſebitur, cui iſta quoque ſubjacent.

Quare cum in tui gratiam primùm illa exponenda ſuſ-
ceperim, túque digna exiſtimes, quæ ſimul cum ſubti-
liſſimis tuis inventis in lucem exeant, adeo tibi non re-
fragabor, ut etiam è re mea eſſe exiſtimem bâc po-
tiſſimùm ratione ipſa in manus hominum pervenire.

Quippe cum in re levi ac frivola operam collocaſſe vi-
deri alioqui poſſem, non tamen prorſus utilitatis expers
ac nullius pretii cenſebitur, quòd tu veluti inter

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index