Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (482) of 795 > >|
496482INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM methodumque ea examinandi operæ pretium erit, cum poſt varia ten-
tamina modo inciderim in eam, quæ minimis difficultatibus ſubjici-
tur:
primum ligna deſcribam, quæ ſecundum longitudinem ſive fibra-
rum ductum examinavi, ut Cohærentiam eorum abiolutam experirer:
omnia Ligna ex aſſere craſſo ſecundum longitudinem fiſſo facta
fuerunt, ut fibræ tam recte decurrerent, quantum genium cujus-
vis Ligni permittebat;
niſi enim hoc religioſe obſervetur, nunquam
experimento conſidi poteſt;
præterea quodlibet lignum electum
fuit in ſuâ ſpecie bonum, firmum, modice ſiccum, abs-
que nodis:
formâ donabatur, quam Tab. XX. fig. 1. repræſentat:
Eſt A B B parallelopipedum, unum pedem longum, eſt B B {3/4} polli-
cis latum, B b {1/2} pollic:
profundum: In medio longitudo G K 2 pol-
licum a Tornione exciſa fuit accurate in formam cylindri, ubi-
vis æque craſſi, cujus diameter erat 0, 27 pollicis Rhenolandici;

extremitatibus ambabus A, B agglutinebatur utrimque par-
vum parallelopipedum D D ligni quercici, longum 2 pollic.
latum
{9/4} poll:
profundum {1/2} poll: ita ut lignum explorandum in medio am-
borum hæreret:
fuit parallelopipedum A B tam craſſum electum,
&
in medio G K attenuatum, ne capita A & B frangerentur, imo,
cum hæc nondum ſatis reſiſtant, corpuſcula lateralia D D agglutinata
fuerunt, quæ capitum robur adeo auxerunt, ut potius medium K G,
quam caput alterutrum A, B, diffractum fuerit:
Capita perforata
fuerunt in E E, F F, per hæc foramina enim clavi ferrei transmit-
tebantur, infra deſcribendi:
non modo ejusmodi corpora præpa-
rata fuerunt, ſed etiam ſimilia alia, quæ non erant in K G me-
dio cylindrica, ſed parallelopipeda quadrangula, quorum quodli-
bet latus erat 0, 27 poll.
cæteroquin craſſities Lignorum deſcri-
bitur in Experimentis, ſi diverſa fuerit:
ex quolibet ligni gene-
re igitur duo corpora confeceram.
quorum unum in medio
erat cylindricum, alterum quadrangulum, quia Cohæren-
tiam abſolutam cum reſpectiva binorum corporum compara-
re volueram, tum ut repetiti inſtar Experimenti unum alteri in-
ſerviret.
Deinde facti ſunt duo unci ferrei, quorum unum exhibet fig, 2. Tab.
XX. cujus crura L L perforata excipiebant clavum ferreum P P; diſta-
bant crura hæc tantopere a ſe, ut capita Lignorum modo ante fig.
1.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index