497483CORPORUM FIRMORUM.
deſcriptorum D D D D comprehenderent, &
clavus P P trans-
iret tum per foramina unci, tum per foramina Lignorum E E, vel
F F. quemadmodum Tab. XIX. fig. 6. lignum cum ſuis annexis
uncis & ſimul machinæ divulſoriæ applicatum, exhibet: deſcripto
hoc apparatu ad ipſa tentamina accedamus, quorum eventus miri-
fice varius exigit, ut quodlibet Lignum ſeorſim adnotetur: nihil
omittere conatus fui, quod vel tantillum lucis afferre huic doctrinæ
poſſet: quem in finem etiam figuras lignorum fractorum depinxi, ex
quibus apparet an Lignum longas feſtucas, cum frangitur, format, an
nullas: ut poſſet eligi pro pariete interno navium bellicarum, in
quibus fervente prælio plures vulnerantur a feſtucis ligni milites, quam
ab ipſis globis tormentariis; Lignum, quod abſque feſtucis rumpitur,
huic malo obviam ire poſſet: ſed præterea depinxeram alios in fines, ut
nempe quam clariſſime & â primis fundamentis Cohærentias reſpe-
ctivas explicarem, in quibus tantum difficultatis poſtea deprehendi,
ut â plurimis ſubtilitatibus abſtinere huc uſque coactus fuerim.

Lignum Tiliæ, cujus medium erat cylindricum, antequam rum-
pebatur, aliquamdiu ſuſtinuit libras Amſtelodamenſes 720, ab iis
tamen fractum fuit: ante rupturam elongata fuit pars cylindrica
{2/100} pollicis, diameter interim contracta {1/100} pollic. fuit: rumpebatur in
medio cum feſtucis aliquibus eminentibus, quas exhibet Tab. XXI.
fig. 1. Notandum pro his & omnibus Experimentis pondus C ſta-
teræ appenſum fuiſſe lentè ſecundum ejus longitudinem promotum,
& aliquamdiu, fere per minutum horæ ad quamlibet diviſionem,
a 10 ad 10 libras increſcentem, relictum, non enim rumpitur lignum
uno ictu, ſed ſucceſſive fibræ ſolvuntur, & ex ſe extricantur, unde
ſemper per aliquod tempus exſpectandum eſt, antequam pondus
ſupra ſtateram promoveatur.