Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
491
491 (477)
492
492 (478)
493
493 (479)
494
494 (480)
495
495 (481)
496
496 (482)
497
497 (483)
498
498 (484)
499
499 (485)
500
500 (486)
< >
page |< < (483) of 795 > >|
497483CORPORUM FIRMORUM. deſcriptorum D D D D comprehenderent, & clavus P P trans-
iret tum per foramina unci, tum per foramina Lignorum E E, vel
F F.
quemadmodum Tab. XIX. fig. 6. lignum cum ſuis annexis
uncis &
ſimul machinæ divulſoriæ applicatum, exhibet: deſcripto
hoc apparatu ad ipſa tentamina accedamus, quorum eventus miri-
fice varius exigit, ut quodlibet Lignum ſeorſim adnotetur:
nihil
omittere conatus fui, quod vel tantillum lucis afferre huic doctrinæ
poſſet:
quem in finem etiam figuras lignorum fractorum depinxi, ex
quibus apparet an Lignum longas feſtucas, cum frangitur, format, an
nullas:
ut poſſet eligi pro pariete interno navium bellicarum, in
quibus fervente prælio plures vulnerantur a feſtucis ligni milites, quam
ab ipſis globis tormentariis;
Lignum, quod abſque feſtucis rumpitur,
huic malo obviam ire poſſet:
ſed præterea depinxeram alios in fines, ut
nempe quam clariſſime &
â primis fundamentis Cohærentias reſpe-
ctivas explicarem, in quibus tantum difficultatis poſtea deprehendi,
ut â plurimis ſubtilitatibus abſtinere huc uſque coactus fuerim.
EXPERIMENTUM I.
Lignum Tiliæ, cujus medium erat cylindricum, antequam rum-
pebatur, aliquamdiu ſuſtinuit libras Amſtelodamenſes 720, ab iis
tamen fractum fuit:
ante rupturam elongata fuit pars cylindrica
{2/100} pollicis, diameter interim contracta {1/100} pollic.
fuit: rumpebatur in
medio cum feſtucis aliquibus eminentibus, quas exhibet Tab.
XXI.
fig. 1. Notandum pro his & omnibus Experimentis pondus C ſta-
teræ appenſum fuiſſe lentè ſecundum ejus longitudinem promotum,
&
aliquamdiu, fere per minutum horæ ad quamlibet diviſionem,
a 10 ad 10 libras increſcentem, relictum, non enim rumpitur lignum
uno ictu, ſed ſucceſſive fibræ ſolvuntur, &
ex ſe extricantur, unde
ſemper per aliquod tempus exſpectandum eſt, antequam pondus
ſupra ſtateram promoveatur.
EXPERIMENTUM II.
Lignum Tiliæ, cujus medium erat quadrilaterum parallelopipe-
dum, applicatum Machinæ noſtræ divulſoriæ, ruptum fuit a

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index