Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
491
491 (477)
492
492 (478)
493
493 (479)
494
494 (480)
495
495 (481)
496
496 (482)
497
497 (483)
498
498 (484)
499
499 (485)
500
500 (486)
< >
page |< < (484) of 795 > >|
498484INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM bris 1000; exhibuit fractura feſtucam longam, quam vide ſis in
Tab.
XXI. fig. 2. cujus pars A B hæſerat in parte craſſiori parallelo-
pipedi, tanquam in vagina:
Cohærentia hujus parallelopipedi fuit
paulum major, quam cylindri in Exper.
I cum enim circulus ſit ad
quadratum ſibi circumſcriptum proxime uti 11 ad 14, atque ita ſo-
liditates cylindri &
parallelopipedi æquo longi examinati, cohæ-
rentiæ utriusque in eadem proportione eſſe debuiſſent:
ſed ſunt
11, 14:
: 720, 916 {4/11}: parallelopipedum vero ſuſtinuit plus quam 916
nempe 1000 libras;
ſed poſtea ejusmodi anomalias explicabimus fa-
cile, demonſtraturi Lignum, ex eadem arbore propius cortici vel me-
ditullio ſumtum, variâ vi Cohærentiæ pollere.
EXPERIMENTUM III.
Lignum Alni, cujus medium fuit cylindricum antequam rumpe-
batur, ſuſtinuit aliquamdiu libras 800, a quibus tamen ſolutum:
fractura fuit admodum aſpera cum ſpinis acutis, quæ conſpici poſ-
ſunt in Tab.
XXI. fig. 3.
EXPERIMENTUM IV.
In uſum vocatum Lignum Alni, cujus medium erat parallelopi-
pedum quadrilaterum, ſuſtinuit hoc libras 1000.
tum vero fragor
magnus audiebatur, atque ſtatera deſcendebat;
opinabar Lignum
fuiſſe diffractum:
nihil profecto minus: media pars, quæ Tab. XX.
fig. 1. notatur K G multum prolongata conſpiciebatur, omnibus
manentibus integris;
ſtateram igitur de novo elevabam, Cohæren-
tiam hujus Ligni exploraturus, ecce! educo parallelopipedum æque
craſſum ac erat G D ex reliqua craſſiori parte G A, quod longitu-
dinem habuit 4 pollicum, atque â G uſque ad E foramen capitis
pertingebat;
quod inſtar gladii e vaginâ extracti ſe habuit: Liquet
in hoc Experimento partes, quæ fibram longitudinalem hujus Li-
gni componunt, fortius inter ſe cohærere, quam quæ transverſa-
les fibras faciunt, imo lateralem contactum, etiamſi in longitudi-
ne 4 pollicum, eſſe exiguum &
parvæ Cohærentiæ: præterea con-
ſtat fibras hujus Ligni in rectas concreſcere lineas, cæteroquin

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index