Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (485) of 795 > >|
499485CORPORUM FIRMORUM. medium disruptæ fuiſſent: quare autem cylindrus præcedentis Ex-
perimenti non eadem phænomena exhibuit?
quia idem Lignum
in omni arbore, etiam ſi ejusdem generis, non eodem modo con-
creſcit:
ſolum, in quo plantatur, eſt aquoſius vel oleoſius, ma-
gis minusve ſalinum:
imo differt ipſa Ligni denſitas, prout ſpecta-
verit arbor Boream vel Auſtrum, quippe denſior eſt, ſive circuli in
trunco transverſe ſecto ſibi ſunt propiores ea parte, quæ Boream
ſpectavit, quam quæ Auſtrum:
quæ diverſiſſima ejusdem trunci
ſtructura eventus Cohærentiæ diverſiſſimos etiam producit.
EXPERIMENTUM V.
Sumtum fuit Lignum Piceæ, cujus medium erat cylindricum,
quod cum ſuſtinuit libras 800, fragorem edidit, non tamen fractum
fuit:
At cylindrus, ejusdem craſſitiei ac in Tab. fig. XX. 1. G K extra-
ctus ex capite craſſiori G A, veluti in Experimento 4.
obſervatum
fuit, quamobrem huic ligno conveniunt omnia, quæ monuimus
modo ante;
ejus igitur Cohærentiam abſolutam hac methodo ex-
plorare non potui, quæ vix niſi operoſiſſimâ aliâ detegetur, cui poſt-
ea operam forte impendam.
EXPERIMENTUM VI.
Lignum Abietis, cujus medium erat cylindricum, ſuſtinuit, ante-
quam frangebatur, libras 650, ruptum abiit in feſtucas oblongas a-
cutas, quales exhibet Tab.
XXI. fig. 4.
EXPERIMENTUM VII.
Lignum Abietis, cujus medium erat parallelopipedum quadrila-
terum, ſuſtinuit modo libras 600 tumque diffractum abiit in feſtu-
cas oblongas, quales exhibet Tab.
XXI. fig. 5. hoc tamen minus
ſuſtinuit quam deberet, ratione Cohærentiæ in cylindro obſervatæ,
quia majorem craſſitiem habebat, ſed fibris longitudinalibus a ſe
magis diſtantibus conſtabat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index