Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (733) of 568 > >|
499733IN LUDO ALEÆ. ceret, deficerent ipſi duo luſus & mihi unus; ac proinde in
eodem ſtatu eſſemus, qui in præcedenti Propoſitione poſi-
tus fuit, mihique obtingeret {3/4}a, ut ibi oſtenſum eſt.
Ita-
que pari facilitate vel a mihi obtinget vel {3/4}a, id quod tan-
tum eſt, per 1mam Propoſitionem, ac {7/8}a.
Et relinquitur {@/8} a
colluſori meo;
ita ut mea ſors ad ſortem illius ſe habeat, ſic
ut 7 ad 1.
Quemadmodum autem ad hunc calculum requiſitus eſt
præcedens, ita rurſus hicce inſervit ſequenti:
nimirum, ſi
ponamus mihi unum ludum deficere &
colluſori meo 4or lu-
ſus.
Et invenitur eodem modo, mihi deberi {15/16} iſtius quod
depoſitum eſt, &
ipſi {1/16}.
Propositio VI.
Ponamus mihi deficere duos luſus & colluſori meo
tres luſus.
FIet itaque primo luſu; vel ut mihi unus luſus deficiat &
ipſi tres (unde mihi per præcedentem Propoſitionem ob-
tinget {7/8} a);
vel ut cuique noſtrum adhuc duo luſus deficiant,
unde mihi debebitur {1/2} a, quandoquidem ſic utrique æqua ſors
futura eſt.
Eſt mihi autem æqualis facilitas ad primum lu-
dum vincendum aut perdendum;
ita ut mihi æqua ſit expe-
ctatio ad obtinendum {7/8}a aut {1/2}a, id quod mihi valet {11/16} a, per
1mam Propoſitionem.
Et debentur mihi 11 partes ejus quod
depoſitum eſt, &
colluſori meo 5 partes.
Propositio VII.
Ponamus mihi deficere duos luſus & colluſori me@
quatuor.
FIet itaque, ut, ſi primum ludum vincam, unum ludum
vincere debeam &
alter quatuor; vel, ſi eundem perdam,
duos &
alter tres. Ita ut æqua mihi ſors obtingat ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index