Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
501
501 (487)
502
502 (488)
503
503 (489)
504
504 (490)
505
505 (491)
506
506 (492)
507
507 (493)
508
508 (494)
509
509 (495)
510
510 (496)
< >
page |< < (489) of 795 > >|
503489CORPORUM FIRMORUM.
EXPERIMENTUM XXII.
Lignum Salicis, cujus medium erat cylindricum diametri 0, 26 poll:
ſuſtinuit vim libr. 1000, a quibus tamen non eſt diffractum, ſed
ex capite Ligni parallelopipedi extractus fuit cylindrus 4 pollices
longus, qui erat productio cylindri medii:
conveniunt hic igitur ea
omnia dicenda de Cohærentiâ, quæ in Experimento IV monui.
EXPERIMENTUM XXIII.
Sumtum fuit iterum Lignum Salicis, cujus medium erat paralle-
lopipedum, &
quodlibet latus 0, 26 pollicis appenſis libris 900,
incipiebat extrahi parallelopipedum ex capite craſſiori ejuſdem craſ-
ſitiei ac erat medium parallelopipedum, quemadmodum in Expe-
rimento præcedenti:
interim tamen rumpebatur, abiitque in feſtu-
cam 3 pollices longam, quæ proſtat Tab.
XXII. fig. 20.
EXPERIMENTUM XXIV.
Spectandum præbuit Lignum Fraxini, cujus medium erat cylin-
dricum diametri 0, 26 pollicis, hoc appenſis libris 1050 non dif-
fractum fuit, ſed cylindrus Ligneus extractus ex medio capitis pa-
rallelopipedi ad longitudinem 4 pollicum, uti in Experimento IV,
EXPERIMENTVM XXV.
Inſtitutum fuit cum Ligno Fraxini, cujus medium erat paralle-
lopipedum quadrangulare:
craſſities cujuslibet lateris fuit 0, 25
pollicis, ſuſtinuit libras 1250, tum vero non diffractum fuit, ſed
parallelopipedum extrahebatur ex capite craſſiori, ad longitudinem
4 pollicum, uti ſupra.
EXPERIMENTUM XXVI.
Sumtum fuit Lignum Piceæ, (vulgo dictum Greynenhout) quod
in medio parallelopipedum, &
cujus quodlibet latus erat 0,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index