Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (490) of 795 > >|
504490INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM pollicis, appenſis libris 550 extractum fuit parallelopipedum ex
capite craſſiori, inſtar gladii ex vagina adlongitudinem {1/2} pollicis,
ibidemque in theca diffractum fuit.
EXPERIMENTUM XXVII.
Lignum Piceæ, (vulgo dictum Greynenhout) in medio cylindri-
cum diametri 0, 26 pollic.
ſuſtinuit libras 850. tum cylindrus, ejus-
dem craſſi tiei cum medio, extractus fuit ex capite craſſiori ad lon-
gitudinem 4 pollicum.
Examinans accurate Lignum tum hujus,
tum præcedentis Experimenti, nullam obſervare potui differentiam
aut in ductu, aut in propinquitate fibrarum Lignum componentium-
unum tamen altero tenacius videtur fuiſſe, quod unum altero an-
noſius fuerit.
EXPERIMENTUM XXVIII.
Factum fuit cum Pruno, cujus medium cylindricum diametri
erat 0, 25 pollicis, id diffractum fuit penitus ab appenſis libris 600,
nequeabiit in longas feſtucas, fracturam exhibet Tab.
XXII. fig. 21.
EXPERIMENTUM XXIX.
Factum fuit cum parallelopipedo ex eodem Ligno Pruni, cujus
quodlibet latus fuit 0, 25 pollic.
diffractum fuit penitus, ſed in craſſiori
parallelopipedo ad profunditatem 3 linearum, appenſas geſſit libras
550, in loco rupturæ, nec in toto ligno ulla heterogeneitas ap-
paruit, neque ulla ratio, ob quam potius in hoc loco quam in ullo
alio abruptum fuerit.
EXPERIMENTUM XXX.
Huic inſerviit Lignum Pomi, in medio cylindricum, & diame-
tri 0, 25 pollicis, hoc transverſe penitus diffractum fuit a libris
500;
non abeundo in feſtucas, fracturam vide in Tab. XXI.
fig. 22.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index