Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (739) of 568 > >|
505739IN LUDO ALEÆ.
Qui ſex vicibus idem ſuſcipit, ſors ejus eſt {31031/46656}a, & po-
teſt 31031 contra 15625 deponere;
id eſt, paulò minus
quàm 2 ad 1.
Atque ita conſequenter quilibet jactuum numerus inueniri
poteſt.
Sed licet majori compendio progredi, ut in ſequen-
ti Propoſitione oſtendetur;
ſine quo calculus aliàs multo pro-
lixior foret.
Propositio XI.
Invenire, quot vicibus ſuſcipere quis poſſit, ut dua-
bus teſſeris 12 puncta jaciat.
SI quis primâ vice duos ſenarios jacere contendat, ap-
paret unum eſſe caſum, quo vincat, id eſt, ad ob-
tinendum a;
& 35 eſſe caſus, quibus perdat ſive nihil ha-
beat, quoniam 36 ſunt jactus.
Itaque habet, per 2dam
Propoſitionem, {1/36}a.
Qui duabus vicibus idem ſuſcipit, ſi primâ vice duos
ſenarios jaciat, obtinebit a;
ſi verò primâ vice diver-
ſum eveniat, unus ipſi reſtat jactus, id quod ipſi, per
illud quod jam dictum eſt, valet {1/36}a.
Atqui ut primâ vice duos ſenarios jaciat, unus tan-
tum eſt caſus, ſed 35 caſus, quibus diverſum eveniat.
Itaque ab initio unus caſus eſt, qui det ipſi a, & 35
qui dent {1/36}a;
id quod per 2dam Propoſitionem valet
{71/2296}a Et remanet contracertanti {1225/1296}a.
Ex his invenire licet, qualis ſit ei ſors aut pars, qui
idem ſuſcipit quaternis jactibus, prætereundo caſum eum,
cùm quis illud ternis jactibus ſuſcipit.
Etenim, qui 4or vicibus duos ſenarios jacere conten-
dit, ſi illud 1ma aut 2da vice faciat, obtinet a;
ſin mi-
nùs, reſtant ipſi duo jactus, qui per illud quod ſupe-
riùs dictum eſt, valent {71/1296}a.
Sed propter eandem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index