Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
501 357
502 736
503 737
504 738
505 739
506 740
507 741
508 742
509 743
510 744
511
512
513 747
514 748
515 749
516 750
517 751
518 752
519 753
520 754
521
522
523 757
524 758
525 759
526 760
527 761
528 762
529 763
530 764
< >
page |< < (740) of 568 > >|
506740DE RATIOCINIIS tionem habet etiam 71 caſus, ut ex duobus primis ja-
ctibus ſemel duos ſenarios jaciat, contra 1225 caſus,
quibus diverſum eveniat.
Habet itaque ab initio 71 ca-
ſus, qui ipſi dent a, &
1225 caſus, qui dent ipſi {71/1296}a.
Quod ipſi per 2dam Propoſitionem valet {178991/1679616}a. Et re-
manet contracertanti {1500625/1679616}a.
Id quod oſtendit eorum
ſortes eſſe ad ſe invicem, ut 178991 ad 1500625.
E quibus porrò eâdem ratione invenitur expectatio e-
jus, qui 8 vicibus ſemel duos ſenarios jacere certat.
Ac inde rurſus expectatio ejus, qui idem ſuſcipit 16 vi-
cibus.
Atque ex hujus expectatione, ut etiam ex expe-
ctatione illius, qui iſtud 8 vicibus ſuſcipit, invenitur ex-
pectatio ejus, qui illud 24 vicibus in ſe recipit.
In
qua operatione, quoniam præcipuè quæritur in quo nu-
mero jactuum æqualis ſors incipiat, inter eum qui id ſu-
ſcipit &
eum qui offert, licebit à numeris, qui alioquin
in immenſum excreſcerent, poſteriores aliquot characte-
res auferre.
Atque ita quidem reperio ei, qui illud 24
vicibus ſuſcipit, adhuc aliquid deficere;
tumque demum
eum potiorem conditionem inire, cùm 25 jactibus aggre-
ditur.
Propositio XII.
Invenire quot teſſeris ſuſcipere quis poſſit, ut primâ
vice duos ſenarios jaciat.
HOc autem tantundem eſt, ac ſi quis ſcire velit, quo-
to jactu quiſpiam unâ teſſerâ ſuſcipere poſſit, ut bis
ſenarium jaciat.
Quòd ſi quis duobus jactibus ſuſcipe-
ret, obtingeret ei, per ea quæ ante oſtenſa ſunt, {1/36}a.
Qui illud tribus jactibus in ſe reciperet, ſi primus ejus
jactus ſenarius non foret, haberet adhuc duos jactus,
quorum uterque ſenarius eſſe deberet, id quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index